PL 87, col. 548

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

de die in diem, quia nescitis quid crastina futurum
sit [(Eccli. V, VIII)]
. Mementote semper quod
ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui
prospicit omnium hominum, non solum facta, sed
etiam cogitationes, sicut Apostolus Paulus dicit: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed
omnia nuda et aperta sunt oculis ejus
[(Hebr. IV, 13)]
.
Haec jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine
vos custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis
operibus semper praeparate. Ecce jam, ut certissime
tenemus, finis mundi in promptu est, jam finis saeculi
instat, et, quod lugendum est, tanta mala quotidie
fiunt, tantaeque tribulationes crebrescunt, ut per haec
etiam mundus finem suum quodammodo proclamare
videatur. Ecce omnia quae prophetae vaticinaverunt,

quaeque apostoli praedixerunt, pene jam completa sunt,
solusque dies sui judicii et horribilis Antichristi adventus
adhuc restat. Ecce bellum super bellum, tribulatio
super tribulationem, fames super famem, pestilentia
super pestilentiam, et gens super gentem
consurgit: omnia quaeque dudum sunt praedicta,
nos jam videmus impleta, quare ergo sumus lapidei
et ferreum possidemus pectus, ut pro remedio animae
nostrae inter tot mala minime cogitemus? Diu
enim est quod vox divina minatur, sed nullatenus
hominum pertinacia mutatur; coelestis enim intentatur
olim ultio, et nulla hominum adhibetur satisfactio;
Dei proximat ira, et tepide agitur poenitentia;
venturum prophetae testantur supplicium, et
raro ab hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter,

dilectissimi, moneo ut vel mundo jam finiente,
humana finiatur malitia, soliusque Dei toto
nisu quaeratur misericordia: non nos jam divitiarum
onera ad terram premant, quia cito omnia hic relinquemus,
nec pariter et Christum habere velimus et
saeculum, sed, saeculo spreto, liberi festinemus ad
coelum.
Reminiscamur quam gravia sunt scelera quae commisimus,
quamque dira inferni supplicia quae timemus,
et juxta qualitatem culpae medicamentum adhibeamus
poenitentiae: cogitemus quia, secundum
Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus [(I Tim.
VI, 7; Job I, 21)]
, nihilque ex eo morientes auferre
poterimus. Nudi nati sumus, nuti utique morituri:
quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio

relinquetur, opera tantummodo bona si hic egerimus,
ipsa nobiscum ad coelum portabimus, imoque nos
ipsa ad coelum portabunt. Tanquam peregrini ergo
sola sufficientia contenti, illas nobis divitias hic
acquiramus, quas nobiscum ad patriam paradisi feramus.
Deum supra omnia diligamus, quia revera
impium est hunc non diligi, cui vicem repensare
non possumus etiam et cum diligimus; quid enim
nos impii pio Domino retribuere poterimus pro omnibus
quae retribuit nobis? Qui nullis nostris praecedentibus
meritis tanta nobis praestitit indignis; ut
nos a jugo dirae damnationis redimeret, de sede paternae
majestatis ad nos descendit, injurias in terris
pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit; et
haec quidem omnia patienter tulit, ut nobis humilitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.