PL 87, col. 549

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

et patientiae exempla monstraret; unde et sequentibus
se discipulis dicit: Discite a me quia mitis sum
et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI, 29)]
.
Oportet igitur ut quemadmodum
ille pro nobis, ita et nos cuncta adversa quae
nobis propter peccata nostra adveniunt aequanimiter
toleremus, ut patientiae fructum in vita aeterna capere
possimus. Urgeamus ergo, fratres, cursum nostrum
dum tempus habemus; odiamus hunc mundum
quem diu possidere non possumus, nulla nos jam
malorum operum contagia polluant, sed divinus nos
respectus semper a peccatis arceat; si enim homines
nostri similes peccatores, et ex eodem into formatos,
ne nos peccantes inspiciant erubescimus, quanto
magis aeternum, et solum sine peccato omnipotentem

Dominum revereri ac timere debemus, qui non solum
facta, sed etiam secreta cordis considerat et videt?
Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam
nobiscum semper feramus, sicque spes indulgentiae
erigat, ut metus gehennae semper affligat. Ante omnia
et super omnia charitatem habeamus, reminiscentes
Dominicum praeceptum, quo dicitur: Habete
in vobis sal [(Marc. IX, 49)]
. Et: Pacem habete inter
vos [(Ibid.)]
. Et illud, inquit, Mandatum novum do vobis,
ut vos invicem diligatis [(Joan. XIII, 34)]
. Nam et alibi
dicitur: Habete charitatem, quod est vinculum unitatis [(Coloss. III, 14)]
.
Et iterum: Estote imitatores
Dei tanquam filii charissimi; et ambulate in dilectione [(Ephes. V, 1)]
.
Et iterum: Omnis amaritudo, et ira,
et indignatio, tollatur a vobis cum omni malitia (Ephes.

IV, 31). Et: Sol non occidat super iracundiam vestram [(Ibid., 26)]
.
Nempe sicut nullum proficit in vulnere
medicamentum, si sit interius ferrum, ita nihil proficit
oratio illius, in cujus pectore mortiferum versatur
odium. Habeamus ergo, fratres, charitatem, quia
si illam habuerimus, omnibus virtutibus replebimur;
si vero charitatem non habuerimus, quidquid boni
habere videmur, totum perdemus. Nec in arrepto
bene agendi proposito penitus lassescamus, praecipue
cum Dominus dicat nullum ponentem manum in aratro
et respicientem retrorsum dignum esse regno
coelorum. Respicere autem retrorsum nihil aliud est
quam in eo quemquam poenitere quo coeperit bono,
et rursum mundanis desideriis obligari. Denique a
spe veniae nulla nos malorum quantitas revocet, quia

quamvis sit gravis humana culpa, largior nihilominus
est misericordia divina; unde per Psalmistam dicitur: Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa
apud eum redemptio
[(Psal. CXXIX, 7)]
. Et iterum: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit
[(Psal.
L, 119)]
. Haec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria
refoveat, haec nos praecepta frequenter sollicitent;
debitum vitae finem jam jamque affuturum
putemus, vicinumque speremus mortis diem, quem
longinquum esse nescimus; modo emendemus quod
delinquimus, ne tunc poenitere incipiamus quando
jam non valebimus: erit quidem et in inferno poenitentia,
sed omnino infructuosa; erit ibi poenitentia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.