PL 88, col. 1004

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

gravior necessitas quavis hora psallentes perurgeat,
dicendorum omnium psalmorum singula capita, cum
una gloria compleant; et sic exeant oratorio, ut
quavis necessitate tamen opus Dei non videatur praetermitti.
CAPUT XXXIV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De officiis divinis in die.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
In exercendo maxime divino officio prae omnibus
sanctae debet militiae ordo constitui; vel quibus vicibus
trames rectae observationis occurrat, ut vetustatis
mos est, et patrum instituta sanxerunt; id
est, matutinus, prima, tertia, sexta, nona, vespera,

et completorium; ut compleatur prophetica ordinatio
dicens Domino: Septies in die laudem dixi tibi [(Psal. CXVIII)]
.
Sed prima sic debet dici, quomodo
duodecima, quae dicitur vespera. Nam prima sic dici
debet pungentibus jam radiis solis, et vespera adhuc
radiis declinantibus ejus. Quia quomodo inchoatur
dies in initio in opere Dei, in tali debet expleri et
fine, ut compleatur Scriptura dicens: A solis ortu
usque ad occasum [(Psal. CXII)]
: non enim dixit, post
occasum, Laudate nomen Domini. Quia exitu matutini
et vesperae delectabitur Dominus [(Psalm. LXIV)]
. In
quibus temporibus ab angelis nostris diurnis in renuntiatis
justorum benefactis delectabitur Dominus,
sicut sanctus Paulus in revelatione sua dicit: Filii

hominum, benedicite Dominum incessabiliter, magis
autem cum occiderit sol: nam initium et finem diei
sol nobis juste ostendit; qui abscessu suo noctis tenebras
introducit. In aestivo vero tempore adhuc altius
stante sole lucernaria inchoentur propter breves
noctes: ut prolixo aestus labore lassis fratrum et
jejunio membris, in augmento brevium noctium de
lucentis adhuc diei spatio fessae repausationis somnus
addatur.
CAPUT XXXV.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De modo psalmorum vel numero in die.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Psalmi namque matutini dici debent omni tempore

sex, responsorium unum, versum, lectionem Apostoli
et Evangelii, quae semper abbas dicit, et rogus
Dei. Psalmi namque per horas suprascriptas diei, id
est, primam, tertiam, sextam, nonam, terni dici
debent, currente semper psalterio, singula responsoria,
lectionem Apostoli, lectionem Evangelii, quam
semper abbas dicat, aut si absens fuerit, praepositi
vicibus dicent; post ipsam rogus Dei.
CAPUT XXXVI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De psalmis lucernariae
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Psalmi lucernariae in hyeme dici debent sex, currente

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.