PL 88, col. 990

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

vocatis unius mensae praepositis, det eis totius mensae
suae annonas: quibus dimissis, vocatis aliis tradat
et ipsis. Jam si, Domino juvante, multa fuerit congregatio,
sic faciat omnibus mensis. Qui praepositi
cum annonas tam suas quam suorum fratrum accipiunt,
pro honore majoris, manus osculentur abbatis:
item cum ipsi in suis mensis fratribus osculentur:
et postquam quis acceperit, sedeat tacitus. Post
omnium vero sessionem levet se hebdomadarius lectionis
mensalis, et ipse accipiens annonam suam
osculetur manum dantis, et commendet eam cellario,
et resideat in sella cum codice; donec ingrediantur
hebdomadarii coquinae cum cellario, et ipsi
accipientes annonas suas a praepositis suis osculentur
manus eorum: simul et cellarius, quia sub nullius

decadae numero continetur, de manu abbatis
accipiat annonam suam; qui cum acceperit, osculetur
et ipse manum dantis, et ponet mensae suae.
Mox primo abbati, deinde omnibus, simul sibi et ultimis
singulos meros porrigant. Statim euntes hebdomadarii
ministrent in primo mensae abbatis. Deinde
allata diversarum mensarum ab inferioribus fercula
offerantur abbati signanda. Sic etiam signetur omne
quod apponitur, tam coctum quam crudum in mensis.
Qui signat cruce, sic dicat ore: Benedic, Domine,
quidquid ex hinc accepturi sumus. Ut forte
quod non est opus, aut purgatur, aut cadet, aut illud
quod victui non proficit, sine benedictione jactetur
in terra, et pedibus conculcetur: ne res benedicta
videatur pati injuriam. Quae ergo fercula signata

singulas ponantur per mensas: et cum ministraverint,
sedeant una cum cellario ad mensam praepositi
sui, et manducent cum congregatione communiter.
Quibus expletis surgant hebdomadarii; unus
levet fercula, alius concham cum aqua prius abbatis
ponat in mensam, ad lavandas sibi ab ipsis fratribus
manus; unde levata diversas singillatim ponatur
per mensas: at cum ibi ab omnibus lotae fuerint
manus, reponatur in parte. Statim secundum numerum
mensae prioris in uno galletae vase mensuratae
potiones ab eis calida misceatur, et ventigiata a calice
potione petita benedictione adsaporet qui miscuit,
si aequali est temperie mistum; et sic in prima
mensa omnibus eroget. Quibus praerogatis accedentes
ad secundam, et ipsius numerus remisceatur, et

petita item benedictione saporatum propter aequalitatem
et ipsis erogetur. Et cum ventum fuerit ad
mensam ubi sedent ipsi hebdomadarii et cellarius,
addant et suas potiones in numerum, et post omnes
petita benedictione bibant et ipsi. Quod vas semper
cum miscetur, antequam adsaporetur aut erogetur,
offeratur abbati signandum. Quod si abbas absens
fuerit, per singulas mensas illata sibi fercula, et
mista cum potionibus vasa vicibus in suis mensis signent
praepositi. Nam si cuicunque temperatum fuerit
in calice, aut certe adjuncta fuerit calida, cum
bibere voluerit, iterato dicat, Benedicite: ut et illud
quod adjungitur a Domino petatur benedici. Expleto
ministerio potionum, exeant foris hebdomadarii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.