PL 88, col. 943

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

O homo, primo tibi qui legis, deinde et tibi qui me
auscultas dicentem, dimitte alia modo quae cogitas;
et me tibi loquentem, et per os meum Deum te convenientem
cognosce. Ad quem Dominum ex voluntate
nostra per bona acta vel beneplacita justitiae ire
debemus: ne per negligentiam peccatorum inviti rapiamur
accersiti per mortem. Ergo, auditor, qui me
audis dicentem, percipe quae tibi, non os meum, sed
per hanc scripturam loquitur Deus: qui te, dum adhuc
vivis, convenit de hoc quod ei post mortem redditurus
es rationem. Quia quod adhuc vivimus, ad
inducias vivimus: cum nos pietas Dei exspectat quotidie,
emendari, et meliores vult esse nos hodie

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.