PL 88, col. 750
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
supra praefinitum numerum excedebant diversis
praerepta casibus nusquam comparuerant, excepto
eo quod aut in usus proprios familiae, aut in opus
eleemosynae expendi poterat. In hac itaque narratione,
ut in caeteris virtutibus, miraculum et prophetia
simul aperte ostenditur. Nam in magna vaccarum
ampliatione benedictionis pariter et orationis
virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis
praescientia.
XVII.
Vir venerandus supra memoratum Columbanum,
quem de paupere virtus benedictionis ejus divitem
fecit, valde diligebat, quia ei multa pietatis officia
praebebat. Erat autem illo in tempore quidam malefactor
homo bonorum persecutor, de regio ortus
genere. Hic supra dictum Columbanum sancti amicum
Columbae persequebatur, domumque ejus omnibus
in ea inventis devastaverat ereptis, non semel,
sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito
eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post ejusdem
domus tertiam depraedationem, beatum virum,
quem quasi longius despexerat, propius appropinquantem
ad navim revertens praeda onustus cum sociis
obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet
malis, praedamque deponere rogans suaderet,
ille immitis insuadibiliter permanens Sanctum
despexit, navimque cum praeda ascendens, beatum
virum subsannabat et deridebat. Quem Sanctus usque
ad mare prosecutus est, vitreasque intrans aquas,
usque ad genua, aequoreas, levatis ad coelum ambabus
manibus Christum intente precatur, qui suos glorificantes
se glorificat electos. Tum deinde Sanctus
expleta oratione ad aridam reversus, in eminentiore
cum comitibus sedet loco; ad quos illa in hora formidabilia
valde profert verba, dicens: « Hic miserabilis
homuncio, qui Christum in suis despexit servis,
ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit,
nunquam revertetur; sed nec ad alias, quas appetit
terras, subita praeventus morte, cum suis perveniet
malis cooperatoribus. Hodie, quam mox videbitis, de
nube a Borea orta immitis immissa procella eum
cum sociis submerget; nec de eis etiam unus remeabit
fabulator. » Post aliquantum paucularum interventum
morarum, die serenissima, ecce, de mari
oborta, sicut Sanctus dixerat, nubes cum magno fragore
venti emissa raptorem cum praeda inter Maleam
et Colosum insulam inveniens subito turbato submersit
medio mari; nec ex eis, juxta verbum Sancti,
qui navi inerant, vel unus evasit; mirumque in modum
toto circumquaque manente tranquillo aequore,
talis una rapaces ad inferna submersos prostravit
procella; misere quidem, sed digne.
Alio quoque in tempore, vir sanctus quemdam de
nobili Pictorum genere exsulem in manum alicujus
ditis viri diligenter assignans commendavit, ut in
ejus comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot
menses conversaretur. Quem cum tali commendatione
de sancti manu viri suscepisset commendatum,
post paucos dies dolose agens crudeli eum jussione
trucidavit. Quod immane scelus cum Sancto a commeantibus