PL 88, col. 749
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
nomine, qui ad januam tugurioli subito
perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic
idem post vaccarum reversus mulsionem, in dorso
portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad
Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus.
Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum
manu elevata salutare depinxit. Quod illico valde
concussum est, gergennaque operculi per sua bina
foramina retrusa, longius projecta est; operculum
terra tenus cecidit; lac ex majore mensura in solum
defusum est. Juvenculus vas cum parvo quod remanserat
lactis, super fundum in terra deponit, genua
flectit suppliciter. Ad quem: « Surge, ait Columba,
hodie in tua operatione negligenter egisti. Daemonem
enim in fundo vacui latitantem vasculi impresso
Dominico crucis signo ante infusionem lactis non effugasti,
cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens
tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter
cum lactis effusione aufugit. Hoc ergo ad me
propius vasculum ut illud benedicam, approxima.
Quo facto, Sanctus semivacuum benedixerat vas,
eodemque momento divinitus repletum repertum
est, parvumque quod prius in fundo remanserat vasis,
sub sanctae manus benedictione usque ad summum
citius excreverat.
XV.
Hoc factum subsequens in domo alicujus
plebeii divitis, ubi cum Sanctus hospitaretur, intra
rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum
praescivit, recta judicatione judicavit. Unusque
ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove
masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit.
Quod Sanctus non ut illa confirmaret maleficia
fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine
destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali
plenum lacte, sibi ocius dari poposcit, et hac cum
sententia benedixit, dicens: « Modo probabitur non
esse verum, quod putabatis lac, sed daemonum
fraude ad decipiendos homines decoloratus sanguis. »
Et continuo lacteus ille color in naturam propriam,
hoc est, in sanguinem versus est. Bos quoque qui
per unius horae momentum turpi macie tabidus et
maceratus erat, morti proximus, benedicta a Sancto
aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.
XVI.
Alio quoque in tempore, vir beatus quadam
nocte cum apud Columbanum tunc temporis inopem
bene hospitaret, mane primo Sanctus de quantitate et
qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat.
Qui interrogatus: « Quinque tantummodo, ait, vacculas
habeo; quae si eas benedixeris, in majus
crescent. » Quas illico a Sancto jussus adduxit,
et hujus Columbani buculas quinales aequaliter benedicens,
inquit: « Centenas et quinque, Deo donante,
habebis vaccas; et erit in filiis et nepotibus
tuis florida benedictio. » Quae omnia juxta sancti
viri prophetationem in agris et pecoribus ejus et
prole plenissime adimpleta sunt. Mirumque in modum
numerus a Sancto praefinitus supra memorato
viro in centenario et quinario vaccarum expletus numero,
nullo modo superaddi potuit. Nam illa quae