PL 88, col. 946
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
cum diabolo, cujus voluntatem magis secutus
es, deputaberis. Audi ergo et age quod est bonum et
justum, per quod Deus invenitur propitius. Haec regula,
quae tibi ostendit, factis adimple. Quae regula
ad perficiendum rectum regulae nomen accepit, sicut
dicit Apostolus in Epistola sua: Secundum mensuram
Regulae, quam mensus est nobis Dominus mensuram
pertingendi usque vos [(II Cor. X)]
. Nam regula veritatis
habet initium et justitiae finem. Sicut dicit Propheta: Reges eos in virga
[(Psalm. II)]
; hoc est, in timoris
vigore. Sicut item dicit Apostolus: Quid vultis?
in virga veniam ad vos, an in charitate? [(I Cor. IV.)]
Item dicit Propheta: Virga recta est virga regni tui,
in qua dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem [(Psal.
XLIV)]
. Et iterum dicit Dominus: Visitabo in virga
iniquitates eorum [(Psal. LXXXVIII)]
.
INCIPIT THEMA.
sacrae legis, vel cognitione ignorati baptismi: desperatos
nos suo pondere in mortem fatigaverant.
Nunc vero sapientiam Dei accipientes, et qui fueramus
peccatorum sarcinis aggravati, Domini sumus
voce ad requiem invitati. Renuntiemus ergo peccatorum
pristinis sarcinis: habeat vias saeculi in
negligentibus suorum pondere delictorum. Nos
matrem nobis jam non de limo terrae Evam, sed
divinam nos vocantem ad requiem Christianam
legem sentimus. Similiter et patrem jam non in
arbitrio peccatorum Adam quaerimus, sed in voce
Domini invitantis nos: et desideriis nostris meritis
non audemus, tamen in renativitate nostra sacri
fontis tui, ubi sis jam te invenimus.
Pater noster qui es in coelis. Videte ergo, fratres,
si invenimus jam matrem Ecclesiam, et Patrem ausi
sumus Dominum vocare de coelis. Ergo jam juste a
nobis relinquendus est pater terrenus, et mater
carnalis: ne binis obtemperantes parentibus, non
solum vicibus offendantur; sed velut adulteri de
duobus parentibus nasci, si carnales non dimittimus,
judicemur. Per lignum enim offensionis natio nostra
de paradiso in uterum; de utero in mundum; de
mundo usque in infernum descenderat: nisi denuo
renati per baptismum, et per crucis lignum iterum
reparati, Domini passio ageret ut resurgat, et illa
redeat in paradisum generatio per gratiam, unde
cum libero arbitrio ceciderit per offensam. Contrivit
enim in nobis Dominus mortis, quae regnabat, aculeum;
quando refugium crucis suae nobis contulit
Christus. Et postquam nos gratiae suae restituit adoptionis,
ad regna coelorum insuper nos non desinit
invitare. Unde vox Dominica dicit: Si observaveritis
mandata mea, ego ero vobis in patrem, et vos eritis
mihi in filios. Unde et nos, quamvis indigni, tamen
propter agnitionem ejus baptismi, in oratione audemus
eum patrem vocare; ideoque oportere nos
passionis ejus esse participes, ut mereamur effici