PL 88, col. 948

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

ergo quia quidquid a voluntate nostra eligimus, injuste
agnoscitur: et quidquid nolentibus nobis a juventute
imponitur, juste proficit rationi. Nam quomodo versis
in se oculis suis vultum suum respicere homo non
potest; sic judex sui sibi ipsi esse non potest; nisi
juste quod videtur ab alio judicetur. Si ergo vultum
suum videre potest nemo, voluntatem suam justam
probare quomodo potest, nisi in omnibus quod videtur
ab alio judicetur? Et ecce fratres, quantam
reparationi nostrae Dominus contulit pietatem, et
qualem errori nostro salutis viam ostendit: ut in
unigenito Filio suo demonstraret, quod in servis suis
quaerebat perficere. Fiat voluntas tua sicut in coelo
et in terra. In coelo, quod dixit, possumus bene agnoscere
fratres; quia sicut ab angelis in coelis sancte

perficitur, ita et in terra ipsa per prophetas et apostolos
praeceptorum Dei, et in carnalibus hominibus exoptatur
ut fiat; ut secundum sanctam Scripturam dicentem
in utrisque elementis, hoc est, in coelo et in
terra, in beneplacitis suis regnet, et in nobis Dominus:
et sit unus Pastor, et unus grex. Similiter et
illud spiritaliter intelligere possumus, quod dixit: Fiat voluntas tua sicut in coelo;
hoc est, in Domino,
sicut in filio ejus. Quia coelestis dum descendit voluntas
Patris perficitur, dicente ipso Domino: Non
veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit [(Joan. VI)]
.
Vides ergo si ipse Dominus Salvator ostendit,
se ideo venisse, ut voluntatem suam non
faceret, sed jussa Patris impleret; quomodo malus
servus jussa mea neglexit, et meam facere voluntatem?

de quo dicit et Apostolus: Quis est qui ascendit,
nisi qui et descendit in inferiora terrae? [(Ephes. IV.)]
Ita
ergo et in terra dixit, hoc est, corporis nostri machina
de terrae limo formata; cui sententia Dei dictum
est: Terra es, et in terram ibis [(Gen. III)]
. Similiter
effici justitiam nobis Domini voluntas exposcitur, ut
dum quotidie in nobis voluntas Domini fuerit operata,
non inveniatur propria, quae in futuro judicio condemnetur
ad poenam: sed sit in nobis voluntas
Domini, quae coronetur ad gloriam. Deinde sequimur
in oratione dicentes:
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ergo,
fratres, cum supradicta Domini voluntas inculpabiliter
a nobis quotidie fuerit adimpleta, et in timore

Domini omnia fuerint mandata explicita; digne operariis
suis rogatur annonam ut tribuat, qui digno
mercenario mercedem non negat. Deinde dicimus:
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Fratres, hoc orantes amplius
timeamus, ne ad haec verba precum nostrarum respondeat
nobis Dominus dicens: Judicio quo judicatis,
judicabitur de vobis; et mensura qua mensi estis,
remetietur vobis [(Matth. VII)]
. Et vide qui hoc petis, si
quod tibi noluisti fieri alio non fecisti. Ergo antequam
has voces Domini audiamus fratres, prius scrutemur
corda nostra: si juste et nos petimus a Domino,
quod et a nobis est petentibus non negatum.
Nos petimus, Dimitte nobis debita nostra: audit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.