PL 88, col. 952

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

rogemus Dominum, ut gratiae suae jubeat nobis
adjutorium ministrare. Et si fugientes gehennae
poenam ad vitam volumus perpetuam pervenire,
dum adhuc vacat, et in corpore sumus, et haec omnia
per hanc lucis vitam vacat implere, currendum
et agendum est modo, quod in perpetuo nobis expediat.
Constituenda est ergo a nobis Dominici schola
servitii, ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes,
et in hujus doctrina usque ad mortem in monasterio
perseverantes, passionibus Christi per patientiam
mereamur esse participes, ut et regni ejus
Dominus nos faciat cohaeredes.
INCIPIT DE GENERIBUS, VEL POTIUS DE ACTU ET VITA MONACHORUM IN COENOBIIS.
CAPUT PRIMUM. De quatuor generibus monachorum.

credunt, commutando quotidie hospites, pro adventu
novitatis sub importuna charitate diversos
cogant sibi praeparare diversa, et velut ab invito a
diversis hospitibus exigentes praeceptum Apostoli,
in quo dicit: Hospitalitatem sectantes [(Rom. XII)]
:
per occasionem praecepti cum inquietos sibi pedes
post viam fomentari expostulant, per occasionem
itineris intestinas suas latiori coena vel prandio inquinatas,
infinitis poculis magis quam pedes desiderent.
Et post exinanitam a famelico hospite
mensam, et miculas ipsas panis post viam detersas,
sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes, si
calix hoc casu defuerit, rogatur hospes in ipsa patella
ut misceat. Et postquam ex utraque parte
nimietate cibi et potus percalcati usque ad vomitum

fuerint, totum laboriosae vitae imputant, quod gula
lucravit: et antequam novus lectus lassatum magis a
potionibus, vel ab escis quam a via, hospitem suscipiat,
laborem suae vitae pro magno hospites enarrantes,
dum mercedem repausationis largioribus
pulmentariis, et infinitis poculis hospitem sibi cogunt
largire, rationem erroris sui per peregrinationem, et
captivitatem celando excusant, et mox de vicinis
monachis aut monasterii positione interrogant; ubi
cum inde levaverint, ponant vel applicent velut lassi.
Et quasi quibusdam universus clausus sit mundus, et
ex toto eos nec loca, nec silvae, nec latus ipse Aegypti
eremus capiat, nec universa monasteria ad servitium
Dei eos suscipiant; et eos, ut diximus, totus mundus
non capiat; inde se dicunt juste errare, et ex

toto locum repausationis, et refrigerium animae, et
integram se observationem disciplinae nusquam posse
invenire. Quasi dicant se ita multum sapientes, ut
totum ipsis solis displiceat, quidquid Deo et hominibus
placet. Ideoque magis eligunt ambulare, et noviter
per diversos quotidie hospites mutatas et varias
refectiones, et per occasionem sitientes viae repropinata
pocula sumunt. Hoc ergo agunt, ut gulae suae
magis quotidie peregrinari videantur quam animae.
Et cum eis post biduum ad unum hospitem apparatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.