PL 88, col. 951
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
Haec complens Dominus tacet, spectans nos quotidianis
sanctis suis monitis factis nos respondere debere,
ideo quotidie nobis propter emendationem
malorum hujus vitae dies ad inducias relaxantur,
dicente Apostolo: An nescitis quia patientia Dei ad
poenitentiam nos adducit? [(Rom. II.)]
Nam pius Dominus
dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur
et vivat [(Ezech. XXXIII)]
. Cum ergo interrogassemus
Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus,
audivimus habitandi praeceptum; sed si compleamus
habitatoris officium. Ergo praeparanda sunt corda
nostra et corpora sanctae praeceptorum obedientiae
militanda: et quod minus habet in nos natura possibile,
Monachorum quatuor esse genera manifestum est:
Primum coenobitarum, hoc est, monasteriale, militans
sub regula vel abbate. Deinde secundum genus
est anachoretarum, id est, eremitarum; horum qui
non conversionis fervore novitio, sed monasterii
probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum
solatio jam docti pugnare, et bene instructi
fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, secuti
jam sine consolatione alterius, sola manu, vel brachio
contra vitia carnis vel cogitationum cum Deo et
spiritu repugnare sufficiunt. Tertium vero monachorum
deterrimum genus est sarabaitarum, quod
melius adhuc laicum dixissem; si me propositi sancti
non impediret tonsura: qui nulla regula approbati,
et experientia magistra, sicut aurum fornacis; sed
in plumbi natura molliti, adhuc factis servantes saeculo
fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini
aut terni, aut certe singuli, sine pastore non Dominicis,
sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum
voluptas: cum quidquid putaverint, vel elegerint, hoc
dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non
licere: et dum in proprio arbitrio quaerunt habere
cellas, arcellas et recellas, ignorant quia perdunt
suas animellas. Simul et ii, qui nuper conversi immoderato
fervore eremum putant esse quietem, et non
putantes insidiari et nocere diabolum, singularem
cum eo pugnam indocti et securi invadunt, sine
dubio inducti lupi faucibus occursuri. Quartum vero
genus est monachorum nec nominandum; quod
melius tacere, quam de talibus aliquid dicere, quod
genus nominatur gyrovagum: qui totam vitam suam
per diversas provincias ternis aut quaternis diebus
per diversorum cellas et monasteria hospitantes;
cum pro hospitum adventu a diversis volunt quotidie
noviter suscipi; et pro gaudio supervenientium exquisita
sibi pulmentaria apparari, et animantia pullorum
sibi curant quotidie a diversis hospitibus pro
adventu cultello occidi, gravare se ita diversos non