PL 88, col. 954

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

itineri imputant quidquid praesumunt, et
nesciunt, quia ut eis non liceat jejunare, aut abstinere,
aut aliquo nesciant aliquando loco stare, non
eos aliqua ambulare compellit necessitas, sed gulae
cogit voluntas: cum securi et supervenientes alieni
laboris quaerant panes comedere, et diversorum
lectis peregrinis straminibus sudores suos amant
abstergere. In quibus straminibus cum indigesti prae
crapula cibi et potus cupiunt satisfacere somno; vel
cum quidam occupatione gulosae ambulationis, Psalmos
aliquando neglexerint meditari, ipsorum ore
respondent, se lassis post viam ossibus non posse de
lectulo surgere, cum visi fuerint sani in mensa serotina
manducare. Mox matutinorum expleto opere
Dei surgunt velut gementes et lassi. Sic primo mane

calefacti mero, petito panis fragmento ficti aegroti
succos desiderantes; monasteria ipsa aut cellulas
false exeunt, lordicando de ficta infirmitate, absconse
securi, quod sanitatis gressus sint ab ipso
limine reformantes. Nam sibi nolunt sub imperio
monasterii abbatem de omnibus necessariis cogitare,
vel ipsi alicubi suo viventes arbitrio facta
cellula persistendo, vel ipsi sibi necessaria vitae debuerant
cogitare. Et si nostra illis displicet vita, vel
suam nobis ostenderent formam. Unde nunquam
persistentes acti sunt quotidie ambulando mendicare,
sudare et gemere; quam uno loco stando laborare,
et vivere: et quotidie noviter diversorum
cellas ut humiles intrent hospites; solo capite inclinati:
deinde superbi et velut ingrati post biduum

migraturi, et veluti quibus diversorum vita et actus,
et omnium monasteriorum disciplina non placeat,
eligunt magis ambulare, quam sistere. Qui per diversa
semper vagando ignorant apud quem taedia sua
suscipiant: et quod est ultimum, nesciunt ubi suam
constituant sepulturam. Unde ergo magnum existimantes
primum genus coenobitarum, cujus militia
vel probatio voluntas est Dei, ad ipsorum regulam
revertamur.
Fratres, clamat nobis quotidie Dominus dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos [(Zach. I)]
.
Conversio ergo nostra ad Deum, fratres,
non aliud est nisi a malis reversio, dicente Scriptura: Diverte a malo, et fac bonum
[(Psal. XXX)]
. A
quibus autem malis cum avertimur, Dominum intuemur;

et ille nos statim suo illuminans vultu,
donans nobis adjutorium suum, mox gratiam suam
petentibus tribuit, quaerentibus ostendit, pulsantibus
patefacit. Haec tria Domini dona concessa ipsis
conveniunt, qui Dei voluerint, non suam facere
voluntatem. Quia aliud nobis Dominus in spiritu
imperat, aliud caro cogit in anima: et quis a quo
victus fuerit, ipsius et servus est. Ecclesiae suae namque
Dominus secundum Trinitatis nomen tres gradus
doctrinae constituit; primum prophetarum, apostolorum
secundum, doctorum tertium: sub quorum
imperio vel doctrina Christi regerentur Ecclesiae et
scholae; ut pastorum vice sanctis ovilibus divinas
oves et cludant et doceant, dicente Domino per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.