PL 88, col. 955

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

Isaiam prophetam: Dabo vobis pastores secundum
cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina [(Joan. XV)]
,
et ipso Domino dicente: Simon Joannis,
pasce oves meas: docentes eas servare ea quae mandavi
vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII)]
. Ideoque
omnes, quibus adhuc insipientia mater est, expedit
sub unius esse potestate majoris: ut doctoris
arbitrio ambulantes, iter voluntatis propriae discant
nescire. Per doctorem enim nobis imperat Dominus:
quia, sicut dixit superius, cum ipsis doctoribus
est semper omnibus usque ad consummationem
saeculi: sine dubio non aliud, nisi nos aedificaturus
per eos, dicente ipso Domino discipulis suis, doctoribus
nostris: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit

me spernit [(Matth. X)]
. Ergo si quae a doctoribus
audivimus, et facimus, non jam quae volumus exercemus:
ut in die judicii nihil habeat in nobis quod
secum diabolus vindicet in gehennam, quia in nobis
hoc semper egit Dominus, quod judicaret ad gloriam.
CAPUT II.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Qualis debeat esse abbas?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper
meminere debet quod dicitur, et nomen majoris
factis implere. Christi enim agere creditur vices in
monasterio, quando ipsius vocatur pronomine,
dicente Apostolo: Sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus Domino, Abba pater
[(Rom. VIII)] .
Ideoque hic abbas nihil extra praeceptum
Domini, quod absit, debet aut docere, aut constituere,
aut jubere: ut jussio ejus, vel monitio, sive
doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum
mentibus conspergatur. Memor semper abbas, quia
doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, ambarum
rerum in tremendo judicio Domini facienda
erit discussio. Et sciat abbas culpae pastoris incumbere,
quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus
potuerit invenire. Tandem iterum erit liber, ut
si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis
diligentia attributa, et morbidis earum actibus
universa fuerit cura exhibita, pastor eorum in judicio
Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Non abscondi in corde meo veritatem tuam; et salutare

tuum dixi: Ipsi autem contemnentes spreverunt
me
[(Psal. XXXIX; Isai. I)]
. Et tunc demum
inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens
ipsa mors. Ergo cum aliquis suscipit nomen
abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis:
id est, omnia bona et sancta factis amplius
quam verbis ostendere; quomodo intelligentibus discipulis
mandata Domini proponat; duris corde vero
et simplicibus factis suis divina praecepta monstret.
Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria,
in se factis indicet non agenda: Ne aliis praedicans
ipse reprobus inveniatur [(I Cor. IX)]
; ne quando
illi dicat Deus peccanti: Quare vero tu enarras
justitias meas, et sumpsisti testamentum meum per os

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.