PL 88, col. 956
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
tuum? Tu vero odisti disciplinam [(Psal. XLIX,
Matth. VII)]
. Et qui in fratris tui oculo festucam
videbas, in tuo trabem non vidisti? Non ab eo persona
in monasterio discernatur; non unus plus ametur
quam alius; nisi quem in bonis actibus invenerit
meliorem. Non convertenti servo pro merito
nationis praeponatur ingenuus. Quare? quia servus
sive liber omnes in Christo unum sumus; et sub uno
Domino aequalem servitii militiam bajulamus. Quia
non est apud Deum personarum acceptio [(I Cor. XVII;
Rom. II)]
. Solummodo in hac parte apud Deum discernimur,
si ab aliis meliores factis inveniamur.
Et tamen ut ostendat Deus circa omnes pietatis suae
clementiam, pariter jubet elementa, vel terram justis
vel peccatoribus famulari aequaliter. Ergo aequalis
sit ab eo omnibus charitas; una praebeatur in
omnibus disciplina. In doctrina sua namque abbas
apostolicam debet illam semper formam servare, in
qua dicit: Argue, obsecra, increpa [(I Tim. IV)]
: id
est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta,
dirum magistri, pium patris ostendat affectum;
id est, indisciplinatos et inquietos debet
arguere: obedientes et mites, et patientissimos, ut
in melius proficiant, obsecrare: negligentes et contemnentes
ut increpet admonemus. Humilitatis vero
talem in se eis formam debet ostendere, qualem
Dominus contendentibus de gradu fortiori apostolis
demonstravit; id est, cum apprehensa manu infantem
in medio eorum deduxisset, dixit: Qui vult esse
inter vos fortior, sit talis [(Matth. XVIII)]
. Ideoque quidquid
abbas discipulis pro Deo agendum injunxerit,
impleat factis, et tradens omnia ordinationis suae
protelo sequantur membra, qua duxerit caput. Charitatem
vero vel gratiam talem debet circa omnes
fratres habere, ut nullum alii praeferens, omnibus
discipulis vel filiis suis amborum parentum in se
nomen exhibeat: matrem, eis suam praebens aequaliter
charitatem: patrem, se eis mensurata pietate
ostendat. Meminisse debet abbas semper quod dicitur.
Quia cui plus creditur, plus ab eo exigitur: et
sciat, quia qui suscepit animas regendas, paret se
ad rationes reddendas. Et quantum sub cura sua
fratrum habere sciverit numerum, agnoscat pro
certo, quia in die judicii ipsarum omnium animarum
tantas est redditurus Domino rationes;
sine dubio addita et sua: quia ut fratres in monasterio
propriam non agerent voluntatem, hujus semper
jussionibus omni odedientia militarunt. Quia
cum discussi fuerint de omnibus actibus suis, dicturi
sunt in judicio Domino, omnia facta sua per obedientiam
a jussione impleta esse magistri. Ideoque
debet semper cautus esse magister, ut omnia quae
imperat, omnia quae docet, omnia quae emendat, de
praeceptis Dei, justitia dictante, monstrentur, quae
futuro judicio non condemnentur; timens semper
futuram discussionem pastor de creditis ovibus. Quia
et cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis
sollicitus; et cum de monitionibus suis emendationes
aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.