PL 88, col. 957

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

Quidquid vero abbas pro utilitate monasterii agere
aut facere voluerit, cum consilio fratrum agat: et
convocatis omnibus fratribus de utilitate monasterii
tractetur communiter: ita tamen non libero ausu
fratres aut invito suae pietatis arbitrio, sed jussione
et imperio abbatis eligendis forte consiliis applicentur.
Nam ideo omnium quaeratur consilium, quia
quot homines, tot sunt pro diversitate interdum sententiae:
ne forte, a quo non speratur, melius subito
detur consilium, et communi utilitati hoc magis
proficiat: et de multis consiliis quod eligatur facile
invenitur. Quod si de omnibus nullus aptum potuerit
dare consilium, tunc abbas, reddita ratione consilii
sui, constituat quod vult. Et justum est ut membra
caput sequantur. Ideo omnes fratres diximus ad consilium

debere vocari; sed in sententiam monasterii:
quia res monasterii omnium est, et nullius est. Ideo
omnium, quia proficiendo successionem quandoque
in monasterio vicibus de se fratres exspectant: ideo
nullius, quia nihil in monasterio aliquid sibi a fratribus
peculiariter vindicatur. Et nullus suo aliquid
constituit ut faciat arbitrio, sed omnes sub imperio
degunt abbatis. Qui ergo abbas sanctae hujus artis
sit artifex, non sibi ipsius artis, sed Domino assignans
ministerium, cujus in nobis gratia fabricatum,
quidquid a nobis sancte perficitur: quae ars doceri et
disci debet in monasterii officina et exerceri, prout
cum spiritalibus ferramentis.
CAPUT III.
INTERROGATIO DISCIPULI SEQUENTER.

Quae est ars sancta, quam docere debet abbas discipulos
in monasterio?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Quae haec est ars sancta? primo credere, confiteri
et timere Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum,
unum Deum in Trinitate, et trinum in unitate;
trinum in una deitate, solum et unum in trina majestatis
potentia. Ergo hunc ex toto corde et ex tota
anima diligere, et proximum tanquam seipsum.
Deinde non occidere, non adulterare, non facere
furtum, non concupiscere, non falsum testimonium
dicere; honorare patrem et matrem: et quod sibi
quis non vult fieri, alii ne faciat. Abnegare semetipsum,
ut sequatur Christum; corpus pro anima

castigare, delicias fugere, jejunium amare, pauperes
recreare, nudum vestire, infirmum visitare, mortuum
sepelire, in tribulatione subvenire, dolentem
consolare, mutuum dare indigenti: a saeculi actibus
se facere alienum: nihil amori Christi praeponere,
iram non perficere; iracundiae tempus non reservare;
dolum in corde non tenere; de conscientia pacem
falsam non dare, fratri fidem servare; non amare
detrahere; promissum complere, et non decipere,
charitatem non derelinquere; non amare jurare, ne
forte perjuret; veritatem ex corde et ore proferre;
malum pro malo non reddere; injurias non facere,
sed et factas patienter sufferre; inimicos plusquam
amicos diligere; maledicentes se non remaledicere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.