PL 88, col. 960

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

aeternae, mox ut aliquid imperatum a majore audierint,
moram pati nesciunt in sequendo. De quibus
Dominus dicit: Obauditu auris obedivit mihi [(Psal.
XVII)]
. Et item dicit doctoribus: Qui vos audit, me
audit [(Matth. X)]
. Ergo hi tales relinquentes statim
quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes,
mox ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum
relinquentes, vicino obedientiae pede jubentis
vocem factis sequuntur: et veluti uno momento
praedicta magistri jussio, et perfecta discipuli
opera in velocitate timoris Dei ambae res communiter
citius explicantur. Sed haec paucorum perfectorumque
forma, infirmorum, et pigrorum animos
in desperatione sua satis non reddat attonitos, sed
moneat imitandos non considerantes in nobis diversa

esse vasa flebilia, cum multum in diversis
pigritiae contulit tarda natura. Nam quorumdam auditus
noscuntur surdo stupore hebescere, quorumdam
etiam animos fusione subita in silvosis cogitationibus
cernimus aberrare. Ideoque remissius districtionem
obedientiae in doctoribus relaxamus, ut combinata
praeceptione discipulis et jussionem suam magistrum
non pigeat repetere, secundum testimonium Domini,
qui vocavit, Abraham, Abraham [(Gen. XXII)]
. Quae
ergo repetitio manifestat nobis Dominum ostendisse,
non posse sufficere unam vocem auditui. Nam in
ipsis interrogationibus repetita magistri vox repraebetur
discipulis. Secunda ideo interrogatio non respondentibus
juste indulgetur, ut prima adhuc discipuli
taciturnitas non reatui, sed reservatae magistro reverentiae

custodia deputetur. In qua reverentia utilis
discipulus tarde creditur frangere taciturnitatem,
quam continet; ut non ad interrogationem tuam
mox praeceps in lingua suis te responsis occupet
prius. In praeceptionibus vero ideo magistri jussio
repetitur, ut quamvis tardi aut negligentes sint auditores,
cum secundo eis dicta primitus repetuntur,
usque adeo dignum est, ut secunda jam obedientibus
factis mora rumpatur. Si vero tertia, quae absit ut
contingat, in discipulis obedientiae mora fuerit, culpa
contumaciae reatui deputetur. Nam et illud de duabus
vitiis congrue hic et convenienter taxandum
est [(Matth. XVII)] : id est, latam, quae ducit ad mortem;
et arctam, quae ducit ad vitam. In quibus
duabus vitiis diversorum hominum obedientiae gradiuntur:

id est, per latam viam saecularium, et sarabaitarum,
et gyrovagorum monachorum: qui aut
singuli, bini et terni sine majore ipsi sibi aequaliter
viventes, et voluntarie ambulantes, et pro
alterno imperio quidquid placuerit sibi, vicibus invicem
imperantes, et quae voluerint peculiariter in
se defendentes: cum in proprio unusquisque consilio
non vult se vinci, scandalum sibi tales nunquam faciant
esse absentem. Mox post studiosam litem male
congregati, a se invicem separantes, et sicut grex
sine pastore oberrans, per diversa dispersus, sine
dubio lupi faucibus occursurus; providentes sibi,
non Deo, sed proprio arbitrio novas iterato cellas,
et de se solo sibi soli abbatis nomina imponentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.