PL 88, col. 961

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

monasteria videas plura esse quam monachos. In hoc
enim via lata a talibus creditur ambulari, cum in
nomine monachi communi more viventes, cum laicis
solo tonsurae habitu separati, obedientias suas magis
desideriis subministrant, quam Deo; et suo judicio
putant sibi licere, quae mala sunt: et quidquid voluerint,
hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc
putant non licere. Et acceptum ducentes, ut cogitationibus
suis corpori eorum magis provideatur,
quam animae; id est, victum, vestitum, et calcearium
magis sibi melius ipsi posse cogitare, quam
alium: nam de futuris ratiociniis animae negligendo
ita se reddunt securos, ut sine majorum probationibus
sub proprio arbitrio militantes, credant se
omnem legem et justitiam Dei perfecte in cellula

operari. Nam si forte supervenientium quorumdam
majorum cum emendationum quaedam eis monita
ministrantur, et inutilis eis docetur talis solitaria dispositio
habitandi, mox eis displicet cum ipsa doctoris
persona consilium; et statim non in consentiendo
ei, vel in sequendo eum emendationem promittunt;
sed respondent, se vivere debere simpliciter: nescientes
illud quod dixit Propheta: Corrupti sunt et
abominabiles facti sunt in voluntatibus suis [(Psal. XIII)]
.
Et illud testimonium Salomonis, quod dicit: Sunt viae
quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad
profundum inferni demergit [(Prov. IV)]
. Ideo enim via
lata a talibus ambulatur, quia quocunque eos desideriorum
duxerit pes, mox assensu sequuntur: et
quidquid concupierint, concupiscentiae eorum illico

paratissimus servit effectus; et novos sibi licentiae
calles, vel ut liberi sine magistro arbitrii facientes,
viam vitae suae illicitis voluptatum diversitatibus
delectant; et quocunque etiam delectationes voluerint
progredi, licentes et patulos sibi praebeant
gressus: illud semper scire nolentes, quia homini
creato mors juxta introitum delectationis posita sit [(Eccli. XVIII)]
.
Et quod eis dictum sit: Post concupiscentias
tuas non eas, et a voluntatibus tuis averte [(Ibid.)]
;
surdo auditu pertranseunt. E contrario, quibus vero
ad vitam aeternam ambulandi amor incumbit, ideo
angustam viam arripiunt, ut non suo arbitrio viventes,
vel desideriis suis, et voluntatibus obedientes,
sed ambulantes alieno judicio, et imperio, non solum
in supradictis desideriis suis et voluntatibus coarctantur,

et facere suum nolunt, cum possunt, arbitrium;
sed etiam alieno se imperio subdunt, et in
coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant.
Et sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam,
quae dicit: Non veni facere voluntatem
meam, sed ejus qui me misit [(Joan. VI)]
. Et proprium
non facientes arbitrium, abnegantes propter Christum
semetipsos, sequuntur Deum, quocunque abbatis
praeceptio duxerit. Et non solum de temporalibus
necessariis, id est, victum, vestitum, et calcearium
non coguntur sibi sub abbatis sollicitudine
cogitare; sed et de futuris suae ratiociniis animae
solam in omnibus praeceptori obedientiam ministrando,
de caeteris utilitatibus suis, tam corporis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.