PL 88, col. 969
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
duo: cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent,
et persecutionem sufferunt, et maledicentes se magis
benedicunt [(II Cor. XI)] .
Deinde quintum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si omnes cogitationes malas
cordi suo advenientes, vel mala a se absconse commissa,
per humilem linguae confessionem abbati non
celaverit suo. Hortans nos de hac re Scriptura dicit: Revela Domino viam tuam, et spera in eum
[(Psal.
XXXVI)]
. Et item dicit: Confitemini Domino, quoniam
bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus [(Psal. CV)]
.
Et Propheta Domino dicit: Delictum
meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non operui.
Dixi pronuntiabo adversum me injustitias meas
Domino: et mox: Tu remisisti impietatem cordis mei
[(Psal. XXXI)] .
Deinde sextum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si omni vilitate vel extremitate
contentus sit; et ad omnia quae sibi praebentur velut
operarium malum se judicet, et indignum; dicens
sibi cum Propheta: Ad nihilum sum redactus, et nescivi;
ut jumentum factus sum apud te, et ego semper
tecum [(Psal. XCII)]
.
Deinde septimum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si omnibus se inferiorem et viliorem,
non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam
intimo cordis credat affectu: humilians se et dicens: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum,
et abjectio plebis
[(Psal. XXI)]
. Exaltatus sum,
et humiliatus sum, et confusus [(Psal. LXXXVII)]
. Et item
semper dicat talis frater Domino: Bonum mihi est,
Domine, quia humiliasti me, ut discam mandata tua [(Psal. CXVIII)]
.
Deinde octavum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si nihil agat, nisi quod communis
monasterii regula vel majorum cohortantur
exempla; dicens cum Scriptura: Quia lex tua meditatio
mea est [(Psal. CXVIII)]
. Et cum interrogat patrem
suum, annuntiabit ei; seniores suos, et dicent
ei: id est per suam doctrinam abbas.
Deinde nonum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si linguam ad loquendum prohibeat,
et taciturnitatem habens usque ad interrogationem
non loquatur, monstrante Scriptura, quia in
multiloquio non effugies peccatum [(Prov. X)]
. Et quia:
Vir linguosus non dirigetur super terram
[(Psal.
CXXXIX)]
.
Deinde decimum humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si non sit facilis ac promptus
in risu, quia scriptum est: Stultus in risu exaltat
vocem suam [(Eccles. XXI)]
. Et, sicut spinarum crepitantium
sub olla vox, ita et risus hominis [(Eccl. VII)]
.
Deinde undecimum humilitatis gradum in scala
coeli ascendit discipulus, si cum loquitur, leniter et
sine risu, humiliter cum gravitate, vel pauca verba
et sancta loquitur: et non sit clamosus in voce,
scriptum est: Sapiens verbis innotescit paucis.
Deinde duodecimum humilitatis gradum in scala
coeli ascendit discipulus, si non solo corde, sed etiam