PL 88, col. 970

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

ipso corpore humilitatem videntibus se semper indicet:
quod est, in opere Dei, in oratorio, in monasterio,
in horto, in via, in agro, vel ubicunque sedens,
ambulans, vel stans, inclinato semper capite,
defixis in terra aspectibus, reum se omni hora de
peccatis suis existimans, jam se tremendo judicio
repraesentari existimet: dicens sibi in corde semper
illud, quod publicanus ante templum stans fixis in
terra oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator,
levare oculos meos ad coelum [(Luc. XVIII)]
. Et
item cum Propheta dicat sibi talis discipulus: Incurvatus
sum, et humiliatus sum usquequaque (Psal.
CXVIII. Ergo his omnibus humilitatis gradibus a discipulo
perascensis, vitae hujus in timore Dei bene
persubitur scala; et mox ad charitatem illam perveniet,

quae perfecta foris mittit timorem. Per quam
universa, quae prius non sine formidine observabat,
absque ullo labore, velut naturaliter, ex consuetudine
incipiat custodire; non jam timore gehennae,
sed amore ipsius consuetudinis bonae, et delectatione
virtutum: quae Dominus jam per operarium
suum mundum a vitiis et peccatis a Spiritu sancto
dignabitur demonstrare.
Quibus ergo perascensis gradibus, post exitum vitae
sine dubio talis anima ad illam retributionem
animi introitura est, quam demonstrat Apostolus
dicens: Non sunt condignae passiones hujus saeculi
ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII)]
.
Illam vitam aeternam tales animae recepturae
sunt, quae in sempiterna laetitia et exsultatione

permanet, et ulterius finiri non novit. In qua est flos
purpureus rosarum nunquam marcescens: in qua nemora
florida perpetua viriditate vernant: ubi prata
recentia semper melleis affluunt rivis; ubi croceis
gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis
admodum odoribus pollent aurae. Ibi vitam aeternam
habentes nares aspirant: lumen ibi sine umbra,
serenitas absque nubilo, et absque tenebris nocturnis
perpetuam diem oculi perfruuntur. Nulla ibi impediuntur
occupatione deliciae; nulla penitus sollicitudine
ibi securitas conturbatur. Mugitum, ululatum,
lamentum et luctum nunquam illic auditum vel
nominatum est: foedum, deforme, tetrum, nigrum,
horrendum aliquid, aut sordidum, nunquam ibi penitus
visum. Pulchritudo in amoenitate nemorum;

splendor in aere jucundo; et formositatem atque
omnem elegantiam sine intermissione patentes oculi
perfruuntur; et nihil omnino quod conturbet mentem,
auribus datur. Sonant enim ibidem jugiter organa
hymnorum; quae ad laudem Regis ab angelis
et archangelis decantantur. Amaritudo et fellis asperitas
ibi locum non habet. Tonitrua ibi nunquam
audita sunt; fulgura et coruscationes nunquam apparuerunt.
Cinnamomum illa virgulta gignunt, et
balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationes
per omnia membra diffundit. Esca ibi nulla
stercora conficit: sicuti enim bono nuntio aures
et bono odore nares, et bono aspectu oculi saginantur;
et ipsa refectio non potest in digestionem prorumpere:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.