PL 88, col. 971

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

quia non in esca et potu, sed in aspectu,
odoratu, et auditu constat delectationis saginatio;
ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu
hoc unicuique sapit in os, quod fuerit delectatus:
statim denique quod concupierit anima, concupiscentiae
ejus paratissimus servit effectus. In qua
delectatione vero vel laetitia, nec aetas senectutem,
nec vita terminum, nec suspectam ulterius mortem
tales deliciae reformidant. Nec in his perennium divitiarum
usibus possessor desinit, et haeres succedit:
cum nesciant ulterius mortem, qui benefacti
pretio vitam aeternam semel moriendo emerunt. Haec
est sanctorum coelestis patria. Beati qui in hac regione
perenni, et per scalam praesentis temporis observantiae
gradibus humilitatis ascensis, potuerint

elevari; ut in perpetua cum Deo exsultatione laetentur:
quam praeparavit Deus his qui diligunt eum,
et custodiunt mandata ejus, et mundo sunt corde.
[Explicit actus militiae cordis pro timore Dei, quomodo
effugiantur peccata. Incipit ordinatio monasterii,
modus, observatio, gradus, continentia, custodia,
et mensura: in quibus diversis haec monasterii
regula dictante nobis, et dictata discutiente
Domino, nuncupatur.]
CAPUT XI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De praepositis monasterii.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Superioribus hujus regulae paginis, fratres, actus

justitiae nobis Dominus ordinavit; in quibus perfectis
et vita acquiratur aeterna, et gehennae aestus et
et incendia fugiantur. Sed ille hostis bonorum actuum
diabolus, ideo est humano generi inimicus, cum non
patitur ibi ascendere hominem bene agendo, unde
ipse per superbiam suam projectus est: ne venenosis
actibus suis bene viventium mores inficiat, et diversis
occasionibus suis per oblivionem nostros forte
occupet sensus, ut a Deo faciat alienos; ideoque
adjutorio Domini procuratur, et constituitur, ut duo
electi fratres, quorum gravitas, sapientia, moderatio,
vigilantia, seu humilitas, vel actuum perfectorum
fuerit exercitatio approbata, decem fratrum curae
praepositi ordinentur. Nam, sicut scriptum est,
doceant vos terrena, et quae sunt coelestia. Quia sicut

in hominis domo, ut securus sit de omnibus
praeparandis, dominus rei ordinat majores familiae,
quos vice domini minores timeant; id est, vice dominum,
villicum, saltuarium et majorem domus, sic
et in domibus divinis, id est, in ecclesiis et monasteriis,
Deus minoribus majores praeposuit, ignaris
peritos, astutos simplicibus, et divinae artis discipulis
ordinavit magistros: id est, in ecclesiis episcopos,
presbyteros, diaconos, vel clerum: quorum
vice Dei imperia audiat et timeat plebs, et notitiam
salutiferae legis ab eis addiscat. In monasteriis vero
abbates et praepositos, quos pro salute animae suae
audiant majores, et vice Dei praepositi militiam timeant.
Quia sive sacerdotibus in ecclesia, sive abbatibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.