PL 89, col. 1058

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

sint unanimes officiis divinis, lectionibusque
sacris assidui, atque ad obedientiam episcopi sui,
praepositique, ut ordo canonicus deposcit, parati,
charitate connexi, zelo bono, ferventissimoque amore
conjuncti, a litibus, vel scandalis, seu odiis, semoti.
Pastor eorum quilibet fuerit, non solum de carnalibus,
sed etiam de spiritalibus curam gerat, et in
utraque parte sagacissimam sollicitudinem, in quo
facultatis fuerit, habeat, ut et vitia reprimat, et ea
radicitus ut oriri coeperint, ut praevalet, amputare
festinet; et quae usibus humanis juxta formam subter
dispositam necessaria fuerint, eis praebere studeat,
ut cum pastor pastorum, judexque vivorum et
mortuorum Christus in ultimo tremendoque die, in
sede majestatis suae, disceptaturus cum omnibus

gentibus, sederit, et omnis clerus eum revelata facie
conspexerit, etsi non cum summis pastoribus et
gregibus sibi commissis, pro dispensatis talentis,
multiplicatisque spiritalibus lucris, audire merebimur: Euge, serve bone et fidelis
[(Matth. XXV, 21)]
;
saltem hoc concedatur, ut delictorum venia ad integrum
tribuatur; quia manifestum est quibus peccatorum
venia ad integrum tribuitur, quia nec infelix
potest judicari, cui contigerit qualemcunque partem
in paradiso habere; sed illis ibidem sors datur, qui,
in quantum possunt, per vitae meritum, ad hoc, in
hujus temporis curriculo, dum licet currere, festinent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.