PL 89, col. 1057

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

Temporibus piissimi ac serenissimi Pippini Chrodogangus
servus servorum Dei, Metensis urbis episcopus.
Si trecentorum decem et octo, reliquorumque
sanctorum Patrum canonum auctoritas inviolata perduraret,
et episcopus atque clerus secundum eorum
rectitudinis normam viverent, superfluum videretur
a nobis exiguis minimisque super hac re tam ordinate
disposita aliquid novi retractare aut dicere;
sed dum pastorum subditorumque negligentia ex
his temporibus nimium crevit, quid aliud agendum
nobis est, qui in tam gravi discrimine venimus, nisi
ut, quantum possumus, si non quantum debemus,
ad rectitudinis lineam, Deo inspirante, clerum nostrum
reducamus.
Igitur quamvis adepta hujus sedis pontificalis cathedra,
cumque officii mei pastoralis curam invigilare
coepissem, et in tantam negligentiam clerum
plebemque devenisse conspicerem, coepi moestus
conquirere quid agere deberem; sed divino fultus
auxilio, fratrumque spiritualium consolatione adjutus,
atque recuperatione provocatus, volui, necessitate
compulsus, parvum decretulum facere, per
quod se clerus ab illicitis coerceat, vitiosa deponat,
mala diu longeque usurpata derelinquat, ut dum
mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius bona et
optima quaeque sunt inserantur.
Scripturis enim sacris intenti decernimus ut omnes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.