PL 89, col. 947

Epistola et decreta (Zacharias), J. P. Migne

pelle, sacerdotii honore privatum. Attamen et nos
scribentes praefato duci, evocatorias praenominato
Virgilio mittimus litteras, ut nobis praesentatus, et
subtili indagatione requisitus, si erroneus fuerit
inventus, canonicis sanctionibus condemnetur. Qui
enim seminat dolores, ipsi metunt eos. Sic enim
scriptum est: Perversae cogitationes separant a Deo:
probata autem virtus corripit insipientes [(Sap. I)]
.
Pro Sidonio autem supradicto et Virgilio presbyteris
quod scripsit sanctitas tua cognovimus. Illis quidem,
ut condecebat, scripsimus comminando: tuae autem
fraternitati plus credulitas quam illis admittitur. Si
autem placuerit Domino, vita comite, sedi apostolicae
eos missis apostolicis litteris, ut praelatum est,
evocamus: Docuisti enim eos, et non susceperunt,

et factum in illis sicut scriptum est: Sapientiam
qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est
portare, quam hominem imprudentem, et fatuum, et
impium [(Eccl. XXII; XVI)]
: quoniam qui minoratur
corde, cogitat inania: et vir imprudens et errans cogitat
stulta. Non ergo ad iracundiam provocetur cor
tuum, frater: sed in patientia tua ubi tales repereris
admone, obsecra, argue, increpa, ut convertantur
ab errore ad viam veritatis: et si conversi fuerint,
salvasti animam eorum; si vero in duritia permanserint,
mercedem ministerii tui non perdes.
Illos autem juxta vocem Apostoli [(II Tim. II)] devita.
Alia denique scriptura tuae fraternitatis continebat
quod jam olim de Agrippina civitate scripsisti,

quod Franci non perseveraverunt in verbo quod promiserunt,
et nunc moratur tua fraternitas in civitate
Moguntina. Petisti autem ut cum nostro consultu,
superveniente tibi senectute, et plena dierum aetate,
atque imbecillitate corporis, si invenire potueris
alium, in eamdem sedem, in qua praees, pro tui persona
debeas collocare. Tu vero, charissime, legatus
et missus es, ut fuisti, sedis apostolicae. Nos vero,
adjutore Deo, consilium praebemus tuae reverendae
sanctitati, ut pro salute animarum rationabilium
factore Christo, sedem quam obtines sanctae Moguntinae
Ecclesiae nequaquam relinquas: ut impleatur
dominicum in te praeceptum: Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit [(Matth. X)]
. Sin vero, si

Dominus dederit juxta tuam petitionem hominem
perfectum, qui possit sollicitudinem habere et curam
pro salute animarum, pro tui persona illum ordinabis
episcopum, eritque in Evangelio tibi credito, et
ministerio Christi portando in omni loco requirens et
confortans Ecclesiam Dei. Oramus itaque Dominum
et Redemptorem nostrum, ut sacris interventionibus
sanctae suae genitricis semper virginis Mariae dominae
nostrae, et beatorum principum apostolorum Petri et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.