PL 89, col. 1067

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

XVI); ubi repente terrae motu facto, et concussis
carceris fundamentis, et januis sponte apertis, omnium
vincula sunt soluta.
Unde oportet liis horis psallendi orandique frequentiam
nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum,
vel si advenerit, sub tali actu exspectare securi.
Est autem quoddam genus haereticorum superfluas
aestimantium sacras vigilias, dicentium noctem
esse factam ad requiem, sicut diem ad laborem. Hi
haeretici Graeco sermone Nyctages, hoc est, somniculosi
vocantur.
CAPUT XVII.-- De matutinis.
De matutinorum antiquitate et auctoritate David
dicit: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor
meus [(Psal. LXII)]
. Et alibi: Praevenerunt oculi mei

ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua [(Psal. CXVIII)]
.
In Novo Testamento, ex illo tempore quo Dominus
noster Jesus Christus in Bethleem nasci dignatus est,
matutinae solemnitatis officium per universum mundum
celebrari invaluit. Matutina autem luce radiante
Dominus et salvator noster ab inferis resurrexit,
siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis
creditur, cum justi quasi a sopore somni
resurgentes vigilabunt.
CAPUT XVIII.-- De hora prima.
Convenientes cleri ad primam canendam in ecclesia,
completo officio ipso, ante psalmum quinquagesimum,
donent confessiones suas vicissim, dicentes:
Confiteor Domino, et tibi, frater, quod peccavi, in
cogitatione, et locutione, et opere; propterea, precor

te, ora pro me. Et ille respondet: Misereatur
tui omnipotens Deus, et indulgeat tibi omnia peccata
tua; liberet te ab omni malo, conservet te in
omni bono, et perducat te ad vitam aeternam. Et ille
dicit Amen. Supplici corde certatim pro se orantes,
hoc sibi faciunt. Hoc expleto, conveniant ad capitulum
quotidie. Et ex ista institutione, quam propter
illorum utilitatem, Deo auxiliante, fecimus, in unoquoque
die aliquod capitulum, praeter diem Dominicam,
quartam, et sextam feriam, et solemnitates
sanctorum, in quibus tractatus, et alias homilias,
vel quod aedificet audientes, relegant. Et ideo quotidie
ad capitulum omnes cleros venire constituimus,
ut anima verbum Dei audiat; et episcopus, vel archidiaconus,
vel qui in loco illorum praeesse videtur,

ibidem quod jubere habet jubeat, et quod corrigere,
corrigat, et quod faciendum sit, ordinare studeat.
Post lectionem recitantur aetas mensis et lunae, et
nomina sanctorum, quorum festa crastinus excipiet
dies: et postea pariter dicunt versum: Pretiosa est
in conspectu Domini mors sanctorum ejus [(Psal. CXV,
15)]
. Quem sequatur oratio a priore, ita: Ipsi et omnes
sancti Dei intercedant pro nobis peccatoribus ad
Dominum, ut mereamur possidere vitam aeternam.
Amen. Deinde dicatur versus: Deus, in adjutorium
meum intende, tribus vicibus, priore incipiente, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.