PL 89, col. 1081

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

« Qui jubentis verba non audit, verberibus
admoneatur; ut ad bona desideria poenae trahant,
quem praemia non invitant. » Caeterum si talis fuerit,
quem aut aetas, aut qualitas personae verberari non
siverit, publica objurgatione, et jejuniorum continua
afflictione, et sequestrationis rubore, hujusmodi corripiatur,
usque dum digna poenitentiae satisfactione
veniam consequatur. Si vero uterque, et qui flagellatur,
et quem flagellari aetas aut qualitas personae
prohibet, adhuc incorrigibiles exstiterint, sit locus
intra claustra canonicorum, sicut multis in locis noscitur
esse, quo ad tempus retrudantur; et secundum
modum culpae castigentur, secundum Apostolum: Traditi Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini
[(I Cor. V, 5)]
. Quod si

etiam tot saluberrimis admonitionibus et castigationibus
necdum paruerint, fiat pro eis ab omni
congregatione communis oratio, ut postremo sanentur
a Domino. Si prorsus inemendabiles et incorrigibiles
apparuerint, ne per plures eorum dira serpant
contagia, necesse est ut a caeterorum societate,
ut pote oves morbidae, separati, ante praesentiam
deducantur episcopi. Si vero quis in collegio canonicorum
criminalem culpam admiserit, huic nulla est
danda dilatio, quin aut sponte poenitentiam pro admisso
crimine gerat, aut si id agere resultaverit,
coram episcopo deducatur, ut ab eo publica multetur
poenitentia. Meminisse enim oportet rectores,
quod columba in divinis Scripturis Ecclesia appellata
est, quae non unguibus lacerat, sed alis pie percutit.

Unde etiam illis summopere observandum est,
ut, sicut praemissum est, juxta modum culparum, et
personarum, et aetatum, omnino ipsa correptio sit
temperata, ut nec vitium desidiae inolescat, nec correptio
mansuetudinis modum excedat, ne (ut ait
beatus Maximus) aut solutior lenitas cohibentium
licentiam praebeat peccanti, aut immoderata severitas
a lapsis non revocet delinquentem.
Sed et hoc illis nihilominus cavendum est, ne errata
delinquentium alicujus rei livore feriant, sed
potius (ut ait beatus Augustinus) sint criminum persecutores
et hominum liberatores. Oderint vitia, diligant
homines. Oderint quod instinctu diaboli ingestum
est, diligant quod Dei bonitate creatum est.
Teneant in manu baculum, et virgam: baculum videlicet,

quo aliorum virorum imbecillitates spiritaliter
sustentent; virgam vero qua vitia delinquentium
zelo rectitudinis feriant. Interea delinquentibus
excommunicatis fratribus, nequaquam debent caeteri
fratres favere, aut eos suis adulationibus decipere,
aut eorum errata defendere, sed potius opem ferre,
ut aequitatis censura districte corrigantur.
CAPUT LIII.-- Ut canonici cucullas monachorum non induant.
Reprehensibilem apud plerosque canonicos inolevisse
comperimus usum, eo quod contra morem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.