PL 89, col. 1082

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

ecclesiasticum cucullas, quibus solis monachis utendum
est, induant, cum utique illorum habitum penitus
usurpare non debent, a quorum proposito quodammodo
distant, quia sicut indecens est ut arma
militaria more laicorum gestent, ita nimirum inhonestum
et valde indecorosum est ut alterius propositi
indumenta sibi imponant. Habitus namque singulorum
ordinum idcirco in Ecclesia ab invicem
discreti sunt, ut his visis cujus propositi sit gestans,
vel in qua professione Domino militet, liquide cognoscatur;
nam et Domini lege vir muliebrem, et mulier
virilem, prohibetur induere vestem, scilicet ut
uterque sexus sibi conveniente veste indutus incedat;
sicut enim turpe est virum vestem muliebrem,
et mulierem vestem virilem induere, ita valde indecorum

est canonicum vestem monasticam induere,
nisi tamen cum veste etiam propositum voluerit assumere.
Et quia hujuscemodi usus nulla autoritate
approbatur, sed potius ab his qui sanum sapiunt
merito reprehenditur et repudiatur, oportet ut ab
hinc, ne fiat, penitus inhibitum sit.
CAPUT LIV.-- Ut in cultu vestium discretionem teneant.
Quaerere potius Deum cultu cordis, quam corporis,
evidentibus Scripturae sanctae patet indiciis.
Proinde caveant canonici, ne per immoderatum cultum
vestium dehonestent religionis dignitatem. Hieronymus
dicit: « Sunt quidam quibus omnis cura
de vestibus est, si bene oleant, si pes laxa pelle non
fluat. Crines calamistri vestigio rotantur; digiti de

annulis radiant; et ne plantas humidior via spargat,
vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris,
sponsos magis aestimato quam clericos. » Inde dicit
Gregorius: « Nemo aestimet in fluxu atque studio
vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non
esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti
sui asperitate laudasset. Si cultus vestium culpa non
esset, nequaquam Paulus apostolus per Epistolam
feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret,
dicens: Non in veste pretiosa » [(I Tim. II, 9)] . Unde
oportet canonicos sanctae auctoritati parere, et humilitatem
corde, mente, actu, habitu, incessu, aequitate
religiosissime demonstrare, plusque velint sancta
conversatione, eximiisque moribus, quam ornatu
vestium, fulgere.
Decet porro ut eorum talis sit vestium cultus qui
vanitatis occasione careat; non enim specialiter praesumi
debet ab aliquo quod non generaliter teneatur ab
omnibus. Vestes enim et calceamenta, vel lectualia
clericorum, ex moderato et habitu competenti sint
nec nimium nitida, nec plurimum abjecta; nam sicut
inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur
homo, nec demergatur; sic inter apicem superbiae,
et voraginem desidiae, iter nostrum temperare debemus.
CAPUT LV.-- Quod a praelatis gemina pastio sit subditis impendenda.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.