PL 89, col. 1287

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

est ad modicum parens [(Jac. IV, 14)]
. Job quoque
prosequitur: Memento quia ventus est vita mea [(Job.
VII, 7)]
. Baldat etiam occurrit, veraque sententia
dicit: Ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt
super terram [(Job. VIII, 9)]
. Hinc per Psalmistam dicitur: Dies mei sicut umbra declinaverunt
[(Ps. CI, 12)]
,
atque de quolibet impio sententiam proferens idem
Psalmista ait: Vidi impium superexaltatum et elevatum
super cedros Libani, transivi, et ecce non erat:
quaesivi eum, et non est inventus locus ejus [(Ps. XXXVI,
35)]
. Hinc supra memoratus Job . . . . admirando loquitur
dicens: Homo cum mortuus fuerit, et nudatus,
ubi quaeso est [(Job. XIV, 10)]
? Quid vero post modicum
futuri sitis, mortuorum ossa et cinis in sepulcris
demonstrant. Vade itaque, o dives, ad monumenta

regum et divitum, et ibi te inspice, ibi gloriam
temporalem quam ipsi amaverunt, quamque tu
anxius exsequeris, inquire. Nunquid non tibi videtur,
non quidem verbis, sed exemplis, homo mortuus
loqui de sepulcro: Quod tu es, ego fui; et
quod ego sum, tu quoque post modicum futurus es?
Ego enim quondam opulentus et pinguis, post lascivientes
et innumeras hujus vitae voluptates ad mortem
carnis perveni, post mortem carnis in vermes;
post vermes in pulverem redactus sum. Ubi est
nunc superbia vitae? ubi illecebrae ac voluptates
carnalium vitiorum? ubi blandiens uxoris affectus?
ubi succrescens filiorum profectus? ubi obediens
famulorum apparatus? ubi animum distendens
agrorum, vinearum nemorumque reditus? ubi thesaurorum

gravissimum pondus? ubi vestium diverso
schemate, auro, gemmis ac margaritis fulgens ornatus?
ubi, inquam, haec omnia sunt? Attendis nimirum,
nisi caecus es, quia mecum jam non sunt. Utinam
autem, et illius cujus exemplum talia quodammodo
clamat, et vestra quibus talia clamat, haec sola
damnatio esset, et non potius aeternum subsequens
tormentum. Audite igitur quae sit impiorum habitatio,
quae sit post hujus vitae excessum reproborum
damnatio. De illorum namque sempiterna mansione
scriptum est: Convertentur torrentes ejus in picem,
et humus ejus in picem ardentem, nocte et die non
exstinguetur in sempiternum: ascendet fumus ejus a
generatione in generationem [(Isa. XXXIV, 9)]
.
12.
Ad hanc impiorum terram, ad hanc reproborum

damnationem ante adventum Mediatoris nostri,
etsi nequaquam eorum poena plectendi, illi etiam
post mortem descendebant, qui in hac vita pie vivebant.
Unde beatus quoque Job deprecans ait: Dimitte me ut plangam paululum, antequam vadam
ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram
miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus
ordo, sed sempiternus horror inhabitat
[(Job. X,
20)]
. De hac habitatione malorum per Isaiam dicitur: Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os
suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum [(Isa. V, 14)]
.
De hac in Apocalypsi angelus ait: Infernus
et mors missi sunt in stagnum ignis, haec mors

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.