PL 89, col. 1288

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

secunda est stagnum ignis [(Apoc. XX, 14)]
. De hac
quoque Dominus in Evangelio dicit: Mittite eum in
tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium [(Matth. XXII, 13)]
.
Hanc certe habitationem non solum
impiorum animae, verum etiam qui earum corpora
dilaniant immortales vermes haereditabunt,
sacra Scriptura attestante, quae ait: Dominus omnipotens
vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos.
Dabit enim ignem et vermes in carne eorum, ut urantur
et sentiant usque in sempiternum [(Judith. XVI, 20)]
.
Et rursum: Vermis eorum non morietur et ignis eorum
non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis
omni carni [(Marc. IX, 44)]
.
13.
Pavete, miseri, torrentem in picem, quia et
subito rapiet eos quos rapuerit: ad ambulandum liberos

gressus habere minime permittit. Pavete humum
sepulcris, quia intolerabilem fetorem exhalat.
Pertimescite terram in pice ardentem, quia quos
suscipit exurit, simul et compeditos reddit. Formidate
terram miseriae, quia omnis indulgentia ibi
deerit. Pertimescite os inferni absque ullo termino
patefactum, quia crudeliter atque insatiabiliter cunctos
devorans, nec saturari novit, nec sufficit dicere:
fugite stagnum ignis, quia quos suscipit demergit,
necat et urit. Cavete tenebras exteriores, quia nullum
ad eas lumen accedit. Evadere curate fletum
et stridorem dentium, quibus finis nunquam aderit.
Timete vermes immortales, quia in manducando
carnes vestras nulla erit satietas eis, et cum tot ac
tanta vobis in aeternum adhaeserint tormenta, nunquam

deerit singularis avaritiae deterior excruciatio.
Unde et per Jacobum vobis dicitur: Agite nunc divites,
plorate ululantes in miseriis quae advenerunt vobis,
divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra
a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum
aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit,
et manducabit carnes vestras sicut ignis [(Jac. V, 1)]
.
Vobismetipsis itaque consulentes, recordamini, quaesumus,
talia; recordantes pertimescite, ne incidatis
in talia: et qui non solum digitum unum in igne ad
modicum tenere, verum etiam famem ac sitim, frigora
vel nuditatem tolerare refugitis, tot ac tanta
quae praemisimus in perpetuum sustinere vehementissime
paventes formidate; sed nec diei judicii
exspectatio formidabilis a memoria vestra recedat,

si quomodo, donante Domino Jesu Christo, ab
amore praesentis saeculi intentio vestra semel disjungat.
De illo etenim die scriptum in propheta
legimus: Juxta est dies Domini, juxta et velox nimis.
Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis [(Soph.
I, 14)]
. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae,
dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum
et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et
clangoris. De die illa per Petrum dicitur: Adveniet
dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient,
elementa vero calore solventur [(II Petr. III, 10)]
.
Hinc Psalmista ait: Ignis in conspectu ejus ardebit,
et in circuitu ejus tempestas valida [(Psal. XLIX, 2)]
.
Hinc propheta ex judicis nostri persona loquitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.