PL 89, col. 1290
Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
viam ostendit. Quaerite vos tertiam sicubi invenire
potestis, et ambulate atque intrate per eam. Sed
nolite vos fallere, non est amplius, non superest
alia ad vitam, intrate per eam. Arcta enim via et
angusta porta saecularibus viris est aliena non concupiscere,
non furto, non fraude, non mendacio,
non perjurio, non falso testimonio, non praemio, vel
qualibet salutatione praeripere, propriis laboribus
ac justis reditibus contentum esse. Non plus quam
unius animae exigit indigentia congregare, nullis nisi
propriae uxoris concubitis misceri, a propria etiam
conjuge illicitis temporibus abstinere, indictum
quoque Quadragesimae dierum jejunium illibatum
observare, spectaculis mundi postpositis, ecclesiae
liminibus insistere, sumptus alimoniarum non ad
voluptatem, sed ad necessitatem carnis percipere;
et super haec omnia pro quotidianis ac minutis
excessibus vel etiam gravioribus peccatis, eleemosynarum
largitati deditum esse, quae procul dubio
his qui terrena possident eminentior virtus specialisque
delictorum abolitio est, si tamen peccare
quisque desistat, dum hanc misericordiam indigentibus
administrat. Unde scriptum est: Sicut aqua
exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata.
Hinc etiam Dominus in Evangelio admonet dicens: Verum quod superest, date eleemosynam, et ecce
omnia munda sunt vobis
[(Luc. I, 41)]
. Hinc per quemdam
justum dicitur: Eleemosyna ab omni peccato
et a morte liberat, et non patitur animam ire ad tenebras [(Tob. IV, 11)]
.
15.
Fiducia magna erit coram Deo summo eleemosyna,
omnibus qui faciunt eam: quibus etiam,
attestante Evangelio, in finem dicetur: Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis
mihi manducare. Hospes eram et collegistis me, nudus
et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere
eram, et venistis ad me [(Matth. XXV, 34)]
. Ipsa
autem misericordiae erogatio ex voto atque hilaritate
debet pendere, non ex tristitia, quia hilarem
datorem diligit Deus [(II Cor. IX, 7)]
. In tantum etiam
hanc decet profusius impendi, in quantum quisque
se adeptum fuisse cognoscit. Unde rursum quidam
homo Dei unicam prolem admonet dicens: Quomodo
potueris ita esto misericors: si multum tibi fuerit,
abundanter tribue; si autem exiguum fuerit, etiam exiguum
libenter impertire stude; praemium enim bonum
thesaurizas tibi in die necessitatis [(Tob. IV, 8)]
. Quia
vero nihil prosit cuilibet eleemosynis insistere, nisi
studuerit a malis actibus declinare, quidam sapiens
testatur dicens: Qui baptizatur a mortuo, et iterum
tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus [(I Cor.
XV, 29)]
? Hinc per Isaiam Dominus quoque admonet
dicens: Lavamini, mundi estote [(Isai. I, 16)]
. Hinc
Psalmista dicit: Declina a malo et fac bonum [(Psal.
XXXVI, 27)]
. Quod autem magis lugendum quam laudandum
est, nonnulli ideo plura diripiunt, ut habeant
unde largitori omnium pauca tribuant. Sed
quam sit detestanda talium oblatio, Scriptura sacra