PL 89, col. 1291

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne · Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

indicat, quae dicit: Qui offert sacrificium de rapina
pauperis, tanquam si quis victimet filium in conspectu
patris sui [(Eccl. XXXIII, 24)]
. Sicut enim interfectio
filii atque effusio sanguinis ejus coram oculis patris
qui genuit eum placere non potest: ita omnipotenti
Deo oblatio de malis acquisita. Hinc per Isaiam de
talibus dicitur: Qui offert oblationem de substantia
pauperis, quasi qui sanguinem suillum offerat, qui recordatur
thuris, quasi qui benedicat idolo [(Isa. LXVI,
3)]
. Nihil certe in Veteri Testamento tam odibile,
quam oblatio sanguinis suilli. Nihil tamen magis
exsecrabile in Novo et Veteri, quam benedicere
idolo, et tamen misericordia de rapinis pauperum
oblata his merito comparatur. Quo contra sancta
Scriptura praecipit dicens: Ex substantia tua fac

eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo
paupere [(Tob. IV, 7)]
: ex substantia enim, inquit,
tua, non ex aliena; quia sicut ex tua Dei clementiam
invenis, ita ex aliena iram incurris.
16.
Apte autem hoc in loco illud etiam occurrit
quod memoriae defuisse cognosco. Quia nonnulli ex
justis quidem laboribus atque reditibus praeparant
quae omnipotenti Deo offerant: in proprios tamen
usus male acquisita assumunt, quibus dicendum est
quia quamvis putentur justa, non tamen possunt
placere summo Bono illorum munera, qui non studuerint
immaculatam servare vitam. Quid enim pretiosius
conditori nostro anima nostra? An dona nostra?
Quod si anima sorduerit interius, nunquid
munus aliud exterius placebit? Restat igitur ut nihil

ex iniquitate largitori vestro offeratis, nihil ex malo
usu vestro assumatis, sed ex justis laboribus ac justis
reditibus, et illi offeratis et vos vivatis. Restat
etiam ut sit res temporalis in usu, solus ille qui vos
creavit et bona temporalia praeparavit in desiderio,
ut cum transierint illa quae dedit, perveniatis ad
illum qui dedit, cum quo sine fine gaudeatis, sine
fine regnetis, in cujus regno sicut sol fulgeatis, ut
lilia et rosae vernantes redoleatis, omnibus divitiis

Subtiliter a fidelibus quae sit hujus diei festivitas
perpendatur; eo devotionis affectu eam celebrandam
suscipient, quo dominicae nativitatis, circumcisionis
atque apparitionis solemnia sunt obsecuti. Illius
enim est ista solemnitas cujus et illa, sed nec
minor ista quam illa: quod utique in hoc sermone
apertis monstrabimus documentis. Hujus quippe
diei solemnitas, sicut a quibusdam ignoratur, sic a
multis prae caeteris anni solemnitatibus honoratior
habetur: maxime autem eo loco quo primatum Ecclesia
catholica in primo pastore sortita est. In tanta
enim reverentia ab illis habetur, ut ea die cuncta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.