PL 89, col. 1295
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in
idipsum [(Psal. CXXI, 3)]
. Ipsa est et templum. Nunc
per Paulum fidelibus dicitur: Templum Domini sanctum
est, quod estis vos [(I Cor. III, 17)]
. Ac per hos
cum apostoli ex Judaea Christum annuntiantes, veniunt
ad gentes, nimirum et Jerusalem ad Jerusalem
convenit, et templum ad templum occurrit, cum hi
omnes una sint Jerusalem civitas, unum et templum. In
hac itaque civitate et templo ab apostolis oblatus Christus
excipitur. Unde et ipsa Ecclesia Psalmistae voce
Deo Patri loquitur dicens: Suscepimus, Deus, misericordiam
tuam in medio templi tui [(Psal. XLVII, 10)]
,
subaudis in medio Ecclesiae, quae est templum tuum.
Sive autem secundum historiam, sive juxta mysticum
intellectum, cur Christus a parentibus ad sanctam
civitatem et templum ducatur, causa manifestatur,
cum subditur:
5.
Ut darent hostias, secundum quod dictum est in
lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum [(Luc. II, 24)]
.
Praeceptum quidem legis fuerat,
ut si cui forte agnus defuisset, et unum horum, id
est aut par turturum, aut duos pullos columbarum
invenisset, Deo in oblationem filii offerret, nec praejudicaretur
ex altero, qui unum quodlibet horum
obtulisset. Sed quia utraque Christi Ecclesiaeque
sacramenta significant, credendum est utrumque ad
sacrificium matrem invenisse atque obtulisse. Denique
in hac oblatione avium illa praefigurabatur
oblatio quae pro salute mundi oblata est vespera
diei, Domini videlicet passio, per quam sumus reconciliati
Deo. De hac quippe hostia per Paulum
fidelibus dicitur: Ambulate in dilectione, sicut et
Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis
oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [(Eph.
V, 2)]
. Et rursum: Qui dilexit me, inquit, et tradidit
semetipsum pro me [(Gal. II, 20)]
. Quia vero omnes
electi membra sunt Christi, in turture scilicet designantur
turtures, atque in columba columbae. Designat
etiam haec avium oblatio mortificationem
electorum, quibus per eumdem apostolum dicitur: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora
vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem [(Rom. XII, 1)]
.
Sed nulla esse potest accepta Deo
mortificationis oblatio, in quibus non fuerit verae
fidei castitas, veraeque charitatis concordia. Proinde
non sine causa sacrificium quod pro Domino mystice
oblatum perhibetur, ex turturibus et columbis fuisse
narratur. In turture enim castitas invenitur, et in
columba charitas commendatur. Turtur namque
intemeratam servat uni viro fidem; columba vero
aliarum cohabitantium non deserit unitatem. Catholicus
igitur Christianus tunc vero spiritualis turtur
efficitur, si veram Trinitatis fidem firma credulitate
conservet, et haereticae pravitatis sensum tanquam
fornicationis inquinamenta repudiat. Tunc vero erit
columba, si longaminiter usque ad finem in catholica
societate permaneat, et contra tentationum
scandala immobili firmitate persistat, ut nec haeretica
fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec