PL 89, col. 1296
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
amara dissensio ecclesiasticae charitatis dissipet unitatem.
Haec enim est Ecclesiae catholica, quae fidem
uni Domino tanquam legitimo viro conservat, et
congregationem multorum in fide multiplicat. Sequitur
6.
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon,
et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem
Israel, et Spiritus sanctus erat in eo, et
responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se
mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit
in Spiritu in templum [(Luc. II, 25)]
. Nihil minus de
sanctitate isti specialiter ascribitur homini, qui et in
Jerusalem, id est in Visione pacis commoratus, et
fidei operatione justus, et reverentia timoratus, et
Israelis consolatione attonitus, et Spiritu sancto repletus,
ejusque responsione de incarnati Verbi visione
roboratus fuisse perhibetur. O quam ardenti
desiderio homo iste exspectabat, secundum Spiritus
sancti promissionem, videre in carne Redemptorem!
Quae putamus fuerit instantia orationis ejus, qua
divino responso meruit firmari de his quae petebat?
Quae erant ejus gemituum continuata verba in sancta
deprecatione? Non enim in petendo cessavit, usquequo
responsum acciperet super his quae poscebat.
Fuere siquidem in retroactis temporibus multi simili
desiderio accensi, Domino attestante, qui ad discipulos
ait: Multi reges et prophetae voluerunt videre
quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis,
et non audierunt [(Luc. X, 24)]
; sed ex illis hoc isti
soli concessum est, qui in plenitudine temporis horum
ultimus apparuit. Sed si vigilanti studio subsequentium
sanctorum attendimus desiderium, quibus
Christus fuit vivere et mori lucrum, invenimus eos
non minoris anxietatis ardore divinitatem ejusdem
Salvatoris intueri velle, quam ille concupivit inspicere
carnem. Hinc Paulus dicit: Cupio dissolvi et
esse cum Christo [(Psal. I, 23)]
. Hinc Psalmista ex
persona Ecclesiae dicit: Sitivit anima mea ad Deum
vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei [(Psal. XLI, 3)]
.
Quis ergo hinc jam non videat in uno
Simeone justo cunctos significari electos, qui nunc
et justi ex fide atque operatione, et timorati ex futura
exspectatione, et attoniti inveniuntur ex ventura
consolatione? In quibus etiam Spiritus sanctus inesse
cognoscitur, quia et per Apostolum dicitur: Charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum
qui datus est. Et rursum fidelibus dicit: Corpora
vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis ex
Deo [(Rom. V, 5)]
. Quique etiam responsum accipiunt
a Spiritu sancto non visuros se mortem, nisi prius
videant Christum Domini, quia in hac adhuc corruptibili
vita, ejusdem Spiritus sancti gratia revelante,
apertis fidei oculis, eum qui se cum illis usque
in finem saeculi mansurum esse promisit, aspiciunt,
non jam carne parvulum, sed divinitate immensum.
Qui etiam cum Paulo dicunt: Et si noveramus Christum
secundum carnem, sed nunc jam non novimus.
Habitant etiam isti in Jerusalem, atque in spiritu in
templum, quo Christus introducitur, veniunt. Ipsi