PL 89, col. 1297

Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

enim sunt Jerusalem, qui habitant in Jerusalem.
Breviter, fratres, ista percurrimus, ne dum quae
sunt hujus diei sacramenta, quodque sanctum puerique
praeconium indicare studemus, cuilibet in fastidium
veniamus. Sequitur:
Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut
facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse
accepit eum in ulnas suas, et benedixit eum, et dixit:
Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum
tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare
tuum [(Luc. II, 27)]
. Hinc unius hinc multorum, imo
etiam omnium adimpletur exspectatio justorum. Sed
dicamus prius de uno, et sic loquamur de omnibus.
Cupimus enim ad hoc studium nostrum inflectere,
ut quod de uno dicitur, de omnibus veraciter sentiatur.

Ecce dum specialiter de uno venerabili sene
cupimus loqui, occurrit praedicanda Virginis prudentia,
non humana industria fulta, sed Spiritu Divinitatis
afflata, quae Filium oblatura veniens, suaeque
naturae humilitatem servans, prophetae manibus tradidit
offerendum, non ignara utique quis esset,
cujus manibus Deum hominemque tradebat sacrificio
dedicandum. Offert autem Dominum prophetarum
prophetae, offert unicum uni, imo omnibus in uno,
quae omnibus eumdem peperit Salvatorem. Non enim
desinit huc usque offerre quem genuit, cum suis
sanctis intercessionibus eumdem redemptorem electis
uniri facit; et, ut verum fatear, materno affectu id
ipsum piissima facit. Omnes enim filios deputat,
quos divina gratia Christo consociat. Quando enim

non ipsa mater electorum, quae fratrem genuit eorum?
Si, inquam, Christus credentium frater, cur
non ipsa quae Christum genuit sit credentium mater.
Quamobrem obsecro, mi beatissima Virgo, offer nobis
Christum piis suffragiis, quae nescis invidere
filiis, sed nec attendas filiorum injurias, a quibus
non ut dignum est honoraris. Tolerat enim irreverentiam
filiorum, quae amore vincitur generationis.
Fove ergo etsi tantis meritis indignos piis orationibus,
quos in Uno genuisti. Deprecare unicum Filium
pro excessibus multorum.
8.
Sed jam, fratres charissimi, Christum in ulnas
suscipiens, quid unus specialiter Simeon dicat audiamus.
Ait enim: Nunc dimittis servum tuum,

Domine, secundum verbum tuum, in pace; quia
viderunt oculi mei salutare tuum [(Luc. II, 29)]
, ac si
diceret: Longa me exspectatione fatigasti, diu retinuisti;
sed tandem viso quem exspectavi, jam de
humanae vitae scandalis in pace dimittis. Dimittis in
pace, quia secundum promissionem tuam per incarnati
Verbi mysterium, solutis inimicitiis, tibi
merui reconciliari. Dimittis in pace, quia video pacem.
Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque
unum. Hoc denique et omnes electi dicunt, et qui
Christum in ulnas suas suscipiunt, qui fidei oculis
salutare Dei conspiciunt. Quid enim est Christum
in ulnas suscipere, nisi piis hunc operibus in membris
amplecti? Per ulnas enim, id est brachia, virtus
operationis exprimitur. Cum enim in alio esurientem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.