PL 89, col. 1299
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
9.
Et erat Joseph, et Maria mater ejus, mirantes super
his quae dicebantur. Quibus mirantibus etiam nos
ipsi miramur, cur ipsi sint super his quae de illo a propheta
sancto dicebantur, mirati. Nunquid enim
Joseph jam in somnis ab angelo non audierat: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem
tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu
sancto est. Pariet enim filium, et vocabis nomen ejus
Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis
eorum
[(Matth. I, 20)]
. Nunquid et ipsa sacratissima
virgo, quae salva virginitate filium se genuisse
sciebat, priusquam pareret vel conciperet, ab angelo
non audierat: Ave, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu inter mulieres. Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideo et
quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [(Luc. I, 28)]
?
Quid ergo mirabantur super his quae
dicebantur de illo, nisi quia caeteris mirantibus, sacramentum
impiis occultant? quid sibi velint talia
quae de tantillo infantulo ab homine sene dicuntur,
et ipsi mirantur? Sed audiant adhuc de illo majora;
denique sequitur:
10.
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam
matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in
resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui
contradicetur [(Luc. II, 34)]
. In una Redemptoris
nostri Dei hominisque persona perfectam Dei, perfectam
hominis inesse confitemur naturam. Ex una
quidem Dominum, ex altera servum; ex una fortem,
ex altera infirmum; ex una magnum, ex altera parvum;
ex una creantem, ex altera creatum; ex una
pascentem, ex altera esurientem; ex una recreantem,
ex altera sitientem; ex una miraculis coruscantem,
ex altera injuriis succumbentem; ex una
vivificantem, ex altera morientem; ex una suscitantem,
ex altera hunc praedicamus suscitatum;
et cum aliud sit in eo Dominus, aliud servus; aliud
fortis, aliud infirmus; aliud magnus, aliud parvus;
aliud creans, aliud creatus; aliud pascens, aliud
esuriens; aliud recreans, aliud sitiens; aliud miraculis
coruscans, aliud injuriis succumbens; aliud
vivificans, aliud moriens; aliud resuscitans, aliud
resuscitatus; non tamen alius Dominus, alius servus;
alius fortis, alius infirmus; alius magnus,
alius parvus; alius creans, alius creatus; alius
pascens, alius esuriens; alius recreans, alius sitiens;
alius miraculis coruscans, alius injuriis succumbens;
alius vivificans, alius moriens, alius
resuscitans, et alius resuscitatus; sed unus idemque
Dei atque hominis Filius, ex uno, ut dictum est,
Dominus, ex altero servus; ex uno fortis, ex altero
infirmus; ex uno magnus, ex altero parvus; ex
uno creans, ex altero creatus; ex uno pascens, ex
altero esuriens; ex uno recreans, ex altero sitiens;
ex uno miraculis coruscans, ex altero injuriis succumbens;
ex uno vivificans, ex altero moriens;
ex uno resuscitans, ex altero resuscitatus; qui
ante oculos mortalium positus, ex uno venerabatur
ut Deus, ex altero despiciebatur ut homo. Denique