PL 89, col. 1300

Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

cum hunc Judaeorum populus cerneret de quinque
panibus tot millia hominum pascentem, infirmos
curantem, leprosos mundantem et mortuos suscitantem,
Deum esse arbitrabantur. Rursum cum
eumdem aspicerent esurientem, sitientem, lassescentem,
dormientem atque injuriis succumbentem,
purum esse hominem suspicabantur; et haec quidem
apud incertas turbas, sed non apud discipulos. Neque
enim ita in cordibus eorum variabatur, qui illius
assiduis privatisque eloquis fruebantur, quibus et ab
ipso dicitur: Vobis datum est nosse mysterium Dei,
caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant,
et audientes non intelligant [(Luc. VIII, 10)]
. At ubi
venturus est ad passionem mortis, periit fides, ablata
omnes eo relicto fugerunt
[(Matth. XXVI, 56)]
. Ex quibus
dum unus vinctum a longe sequitur, ad atrium
perveniens, eumdem se cognovisse denegat. Et quis
in mortis passione illo ruente non rueret, cum praecipuus
ejus amator, unius ancillae voce territus, non
semel, sed ter abnegaverit? Sed illo in carne a
mortuis resurgente, resurrexit et anima discipuli.
Utrumque autem ante passionem ejus, eadem qua
tradebatur nocte, in discipulis somno perfidiae lapsis,
ac suscitatione ejusdem redemptoris designatum est.
Mors ergo ejus facta est ruina multorum. Dicatur
itaque:
11.
Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem
multorum in Israel, ac si diceretur: Eo moriente
multi ex stantibus ruent; eo resurgente, multi ex

lapsis resurgent. Quia vero illo moriente multi
ruerunt, illo resurgente multi resurrexerunt, sed
in eum qui ex mortuis resurrexit non omnes crediderunt,
recte subjungitur: Et in signum cui contradicetur.
Quod enim signamus, ab aliorum notitia
abscondimus. Quid autem ante infidelium oculos
aliud fuit caro Redemptoris, quam quoddam divinitatis
ejus sigillum absconsionis? In signum itaque
Redemptor noster positus fuit, sed cui, nisi illi cui
contradictum fuit? Quae causa contradixit? quid contradixit?
cui contradixit? Ut autem tanquam interroganti
cuilibet breviter respondeam: Quae causa
contradixit, nisi mors carnis? quid contradixit, nisi
non esse Deum qui mori potuit ut homo? cui contradixit,

nisi omni incredulo? quae videlicet contradictio
quibusdam in scandalum, quibusdam versa est in
stultitiam, Apostolo attestante, qui ait: Nos autem
praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam [(I Cor. I, 23)]
.
12.
Sequitur itaque venerabilis senex justus ac
propheta Dei et dicit matri Jesu: Et tuam ipsius
animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis
cordibus cogitationes [(Luc. II, 35)]
. Solet nonnunquam
in Scriptura sacra gladii nomine temporalis tribulatio
figurari, Psalmista attestante, qui illatas a
persecutoribus passiones in ipsos exoptat inflecti
dicens: Gladius eorum intret in corda ipsorum [(Psal.
XXXVI, 15)]
. Hinc idem Psalmista de Joseph loquitur
dicens: Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.