PL 89, col. 1301
Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
verbum ejus [(Psal. CIV, 18)]
, ac si diceret: Tandiu
fuit in illa servitutis vel carceris tribulatione, donec
illud quod futurum praedixerat eveniret. Sed nec
aliud hoc loco per gladium intelligimus figurari.
Quanquam autem multae tribulationes animam
transfoderint beatissimae Virginis, illa tamen hic
specialiter designatur, quae, Domino in cruce moriente,
materna viscera transfixit. Dicatur ergo
eidem a sancto propheta: Et tuam ipsius animam
pertrasibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus
cogitationes. Ac si diceretur: Maternis visceribus
tribulationis gladio verberatis, videbis in cruce pendentem
quem angelo nuntiante virgo concepisti,
manente virginitate filium edidisti, quatenus per hoc
factum et Judaeorum exsultantium iniquitas, et
discipulorum fugientium infirmitas denudetur. Denique
illo in cruce pendente, Judaei praesentes insultabant
ut descenderet; apostoli fugientes de cruce
illum descendere posse non credebant. Quae dum
fierent, necesse fuit materna piaque viscera ex
ejusdem Redemptoris passione gladio tribulationis
transfigi.
13.
Sed jam ista, ut coepimus, quid mystice significent
breviter demonstremus. Quis enim intra sanctam
Ecclesiam constitutus, non videat in morte Redemptoris
nostri illos cadere, qui hunc aut solummodo
hominem mortalem fuisse, aut veram carnem
in passione vel resurrectione non habuisse asseverant?
Et quis in ejus resurrectione non consideret
illos resurgere, qui a perfidia malae credulitatis divina
gratia reparari, et in vera hunc carne, salva
divinitatis suae impassibilitate, veraciter passum,
et in vera carne veraciter a sua majestate suscitatum
affirmant? an non aliis in ruinam, aliis vero in
resurrectionem Christus factus fuerat, cum Paulus
de se suisque sociis diceret: Christi bonus odor sumus
Deo, et in his quae pereunt, et in his qui salvi fiunt, et
aliis odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam [(II Cor. II, 15)]
.
De illis vero quibus humanitas carnis
divinitatem abscondit Salvatoris, ita dicit: Et
si opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt
est opertum [(II Cor. IV, 3)]
. Jam vero si devote, ut
decet, attendamus, ipsam beatam Virginem, cujus
animam gladius transfodisse perhibetur, typum Ecclesiae
praetendisse reperimus, cujus animam gladius
pertransiit, scilicet verbum praedicationis. Quod
enim per gladium praedicatio sancta figuretur, Paulus
apostolus testatur dicens: Et gladium Spiritus, quod
est verbum Dei [(Ephes. VI, 17)]
? Gladius enim animam
Mariae transverberat, quia verbum Dei electorum
corda penetrat, penetrans ab errore mortificat,
ab errore mortificans in veritatem vitae commutat. Ut revelentur,
inquit, ex multis cordibus cogitationes [(Luc. II, 35)]
,
ac si diceret: Idcirco divini
verbi gladius sanctorum corda funditus ab errore
mortificans in veritatis doctrinam commutat, ut dum
quorumdam vitia virtutesque loquendo examinant,
unicuique loquuntur, intima sua manifestent. Hinc
Paulus dicit: Si omnes prophetent, intret autem quis