PL 89, col. 1302

Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus [(I Cor. XIV,
23)]
, occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt, et
ita cadens in terram adorabit Deum, pronuntians
quod vere Deus est in vobis. Qui autem essent isti
prophetae, ipse Paulus inferius aperuit, dicens: Prophetae duo vel tres dicant, et caeteri dijudicent [(I Cor. XIV, 29)]
,
oremus autem necesse est ut
idem gladius noster corda transfigat, quatenus fidelium
turbam, nobis praedicantibus, singulorum virtutes
ac vitia exponentibus, unicuique interiora patefiant.
Sequitur:
14.
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de
tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et vivebat
cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec
erat vidua usque ad annos octoginta quatuor; quae non

discedebat de templo, jejuniis et observationibus serviens
nocte et die. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur
Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant
redemptionem Jerusalem [(Luc. II, 36)]
.
Haec juxta historiam aperta sunt, nec habent aliquid
obscuritatis, commendant autem castitatem beatae
mulieris, instantiam jejuniorum atque obsecrationum
diei noctisque in templo Dei inhaerentis; sed
latent quaedam in his Ecclesiae sacramenta. Quid
enim per Annam, quae gratia Dei interpretatur, nisi
electorum Ecclesia designatur? ad cujus membra
Apostolus loquitur dicens: Gratia salvi facti estis
per fidem [(Ephes. II, 8)]
. Quae bene etiam filia Phanuel
de tribu Aser fuisse perhibetur, Phanuel quippe
interpretatur facies Dei, Aser quippe vocatur beatus.

Et qui alii per faciem Dei figurantur, nisi qui Spiritus
sancti gratia repleti, ad cognitionem Dei humana
corda primi perduxerunt? Quia enim per faciem
quilibet cognoscitur, jure facies Dei vocantur hi per
quos cognitio divinitatis revelatur; quique non immerito
Aser, id est beati vocantur, quia ad aeternam
paternitatem, sive per inspiratam interius naturalem,
sive per datam exterius legem erudiri meruerunt.
Unde scriptum est: Beatus homo quem tu erudieris,
Domine, et de lege tua docueris eum [(Psal. XCIII, 12)]
. In
quibus verbis aperte monstratur, electorum Ecclesiam
filiam esse patriarcharum ac prophetarum, quae scilicet
sive in spiritu, sive in verbo, recte prophetissa interpretatur,
de qua adhuc subditur, et vixerat cum viro
suo annis septem a virginitate sua. Et quis ejus alius est

vir, nisi ille de quo per Isaiam prophetam dicitur: In die illa apprehendent septem mulieres virum unum
dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis
nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum
super nos. Aufer opprobrium nostrum
[(Isa. IV, 1)]
.
Quis alius hujus est vir, nisi ille de quo in Joannis
Apocalypsi dicitur: Civitatem sanctam Jerusalem
vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam
ornatam viro suo [(Apoc. XXI, 2)]
? Quae etiam
antequam Christo sociaretur, ideo virgo vocabatur,
vel quia tunc idola non colebat, vel certe quia non
corrupta, sed infecunda erat. Tunc autem hanc sibi
Christus univit, cum naturam humanam suscipiens,
Evangelium exorsus fuit. Quod itaque annis septem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.