PL 89, col. 1319

Homilia in transfiguratione Domini (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne · Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

carnis, ut erat corporea, sublata est; mansit tamen
in cordibus, ubi nullum occasum incorporea
passa est. Sic denique et Moyses beatus internam
lucem intus conspiciens, quadraginta diebus et noctibus,
non famem, non sitim, non tenebras sensit,
tantumque lux afflata aspectum interioris hominis
dilatavit, ut etiam illa videri posset, quae antequam
homo fieret, in principio Deus fecit. Ipsa illa lux est
quae in tenebris lucet, et tenebrae eam non compre
henderunt; ut quid hoc? quia dilexerunt homines magis
tenebras quam lucem [(Joan. III, 19)]
. Hanc lucem
persecutores Christi videre nequiverunt, et ideo ad
necem illius caeci pervenerunt: Si enim cognovissent
nunquam Dominum gloriae crucifixissent [(I Cor. II, 8)]
.
Cognoscere autem illam poterant, si ad istius quae in

monte facta est, pervenire potuissent: quod si factum
fuisset, Christus nobis quod natus fuerat nihil profuisset.
Inde etiam vehementer discipulos comminatur,
ne ante resurrectionem ejus ad cujusquam notitiam
hanc visionem perducant. Denique cum passio
ejus pii Redemptoris in foribus adesset, audiens Pilatus
ab eo Regnum meum non hinc [(Joan. XVIII, 36)]
.

Paulus Warnefridi, diaconus et monachus Casinensis,
de his Actis eorumque auctore ita scribit in
lib. VI de gestis Longob., cap. 40: Monasterium
B. Vincentii martyris quod juxta Vulturni fluminis
fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget,
a tribus nobilibus fratribus, hoc est Tato, Taso et
Paldo, jam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi
Autberti ejusdem monasterii abbatis in volumine quod
de hac re composuit, scripta significant. De S. Autberto
seu Autperto plura ad annum 778, quo decessisse
fertur.
2.
Carolus Magnus in diplomate suo sanctos viros
Paldonem, Tutonem et Tasonem appellat. Sic etiam Tutonem
pingunt nonnulli, et Baldonem auctor Vitae
S. Thomae abbatis Farfensis.
3.
Celeberrimum quondam fuit S. Vincentii monasterium,
situm in provincia Samnio seu Benevento
ad fontem Vulturni fluminis, duodecim fere
millibus a Casino distans. In monasterii Vincentiani
Chronico, cujus fragmenta varia edidit Andreas

Chesnius tomo II Hist. Franc. plura referuntur commendatione

1.
Humani generis primus parens ad imaginem
Dei factus, in paradiso voluptatis positus; ut vitae
praecepta servaret, ab ipsa vita quae Deus est, fuit
admonitus, et ne hanc pro minimo duceret mortem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.