PL 89, col. 1320

Homilia in transfiguratione Domini (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne · Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Et illud: Qui est ex veritate, audit meam vocem [(Ibid.
37)]
, quibusdam indiciis Filium Dei hunc esse existimans,
toties saepiusque vult eripere atque dimittere.
Inde est quod eum flagellari jubet, veste purpurea
circumdari, spinis coronari, ut hac ipsa derisionis
plena visione Judaeorum rabiem satiet, eosque
ab ejus interfectione revocet. Qui igitur tam parvis
verborum signis de ejus potentia sollicitus factus, tot
tantisque argumentis vult illum dimittere, quid faceret,
si scire posset, qualis in monte coram tribus
discipulis apparuit? Credo quia ipsam Caesaris potestatem
quam pavet, pro nihilo duceret. Interdicat
ergo pius Redemptor discipulis, ne eum qualem
agnoscunt, cuiquam prodant, ut incognitus despiciatur,
comprehendatur, alligetur, flagelletur, conspuatur,

colaphizetur, spinis coronetur, crucifigatur, moriatur,
sepeliatur; sicque ovis perdita quaeratur,
inveniatur, inventaque humeris pii pastoris imponatur,
ut pastore a mortuis resurgente, ad coelum
ovis inventa cum pastore feratur, qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.

digna. Istic floruerunt post sanctos monasterii
conditores Autpertus et Josue, abbates sanctissimi,
hic saeculo IX quo etiam nongenti monachi
ejusdem coenobii a Saracenis martyrio sunt affecti.
Floruit etiam saeculo XI venerabilis abbas Hilarius,
qui miracula patrasse mortuus dicitur. Idem coenobium
rexit Nicolaus de Fractura decretorum doctor,
ante monachus Casinensis, qui regulam S. P. Benedicti
commentariis illustravit anno 1298. Istud
monasterium, teste V. C. Angelo de Nuce abbate
Casinensi in notis ad Chron. Casin., lib. I., cap. 4, nunc undique solitudinem spirat et horrorem, omni
monachorum cultu destitutum, abbati tantum commendatario
commissum.
4.
S. P. Benedicti regulam monasterio ab origine
impositam fuisse constat. Nulla tum monasteria condebantur,
nisi ad hujus praescriptum. Autpertus infra
num. 18 regulam S. Patris iaudat, et Carolus Magnus
in diplomate in Vita S. Autperti relato, licentiam
concedit monachis Vincentianis eligendi abbatem

secundum regulam S. Benedicti.
PROLOGUS AUCTORIS.

est ei comminatus. Sed haec ille contemnens
sponte deseruit Creatorem, et secutus est peremptorem.
Deus vero, qui mentiri, ut est veritas, non
novit, morti qua minatus eum addicit: dixerat enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.