PL 89, col. 1322

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

de praedicatione ad opprobria, de opprobriis
ad flagella, de flagellis ad sputa, de sputis ad crucem,
de cruce ad sepulturam pervenit. Ii etenim
sunt gressus Dei in terra, de quibus Psalmista ait: Visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei Regis [(Psal. LXVII, 25)]
.
Hos imitandos esse denuntians
Petrus ait fidelibus: Christus passus est pro nobis,
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus [(I Pet. II, 21)]
.
His se passionibus sequi ipsa Via
insinuat dicens: Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur
me [(Luc. IX, 23)]
. Et Paulus ait: Mihi autem
absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi,
per quem mihi mundus crucifixus est, et ego
mundo [(Galat. VI, 14)]
. Ii gressus autem et angustam

ingrediuntur viam, quae ducit ad vitam. Ii ambulant
super aspidem et basiliscum, et conculcant
leonem et draconem: in his ambulaverunt apostoli,
hos martyres et confessores sunt subsecuti. Hos per
gressus perfecti incesserunt monachi, quibus specialiter
a Domino dicitur: Tollite jugum meum super
vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde,
et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI, 29)]
.
2.
Sed quia nos in illorum tempus devenimus, de
quo Dominus in Evangelio ait discipulis suis, quia abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum [(Matth. XXIV, 12)]
;
ac secundum Apocalypsis sententiam,
nequaquam ferventes, sed (quod gemendum
est) tepidos aspicimus monachos; ad incitandos
animos eorum, tres nuper ad Christum conversos

evangelica perfectione probatos auditorum
animis ingerimus, Paldonem scilicet, Tasonem atque
Tatonem, sanctorum Patrum sudoribus ac laboribus
coaequandos; ut qui desidiosi ac languidi antiquos
Patres nostros nos imitari non posse causamur, horum
nuper conversorum vitam recolentes erubescamus.
Hos ergo non temeritatis ausu impulsus, sed
abbatis mei monita secutus, eaque modo stylo prosequor,
de quibus adhuc testes existunt qui se haec
ab his audisse confirmant.
INCIPIT VITA.

corporaliter fruerentur. Quid plura? ut animo
et mente conceperant, iter praeparant, nec moram
faciunt, nec dilationem praetendunt. Sed carnalium
parentum nexus pertimescentes, qui semper impedimentum
fiunt ad Christum conversis, eorum
oculos pia simulatione deludunt, ita tamen ut mendacii
crimen nequaquam incurrant. Dicunt enim
se Romam pergere velle, apostolorum principis Petri
se suffragiis commendare, ejusque desiderata limina
osculari: quod et fecerunt. Sicuti autem nobiles
decet, oneratis animalibus stipendiis, praeparatis ad
sedendum equis, famulorum fulti obsequiis, sibi solique
Deo quid agere vellent [ suppl. conscii], gressus
ad ambulandum movent.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.