PL 89, col. 1323

Vita SS. Paldonis Tasonis et Tatonis (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Stirps veneranda satis, nimium praecelsa parente,
Primus a principio luxit ut orbe dies.
Germine purpureo decus hoc tulit urbs Beneventus
Jure salutiferos traxit ab urbe viros.
Scandere regna petunt sublimia corde sereno,
Digne sacra ferunt signa pro lege Dei.
Terrea cuncta terunt, gazas ut stercora spernunt.
Laudes magnifico gaude referre Deo.
Cui salus et virtus,
Rex bonus invictus.
4.
At vero ubi proprios fines sunt egressi, Marsorumque
provinciam ingressi, descenderunt equis,
admonuerunt pueros, ut cum equis et his quae allata
fuerant ad propria remearent. Et hoc propterea, quoniam
sibi tale votum exstitisse dicebant, ut ii tres
tantum suis pedibus Romam pergere deberent. Quibus
flentibus ac lugentibus, jure potestatis imperant
ut recedant. Illis autem abscedentibus, dum praefati

famuli Christi scandunt iter, obviam habent pauperes
vilibus ac scissis indumentis adopertos. Jam ii paupertatis
amore inflammati aiunt inter se: Ne sit in
nobis quod mundus honoret, ne quod latro diripiat;
his nos vestibus exuamus, pauperibus tribuamus,
illorumque nos vilissimis ac sordidis induamus. Hinc
perpendant qui nomen monachi praetendunt, quanti
reatus criminis sit sub Christo paupere degentes,
indumentis comptos et non moribus incedere. Ecce
etenim ii, per quos hoc monasterium initium sumpsit,
talibus induti amictis initium suae conversionis
dederunt.
Mundus ad ima ruit, miseros ad tartara ducit.
Mutemus vestes, nostras, Deus, instrue mentes:
Ne sit quod fortis, fur, latro tollere possint.

5.
Et ut ad propositum revertar, coepto itinere
pergunt, ad monasterium gloriosae Dei genitricis
Mariae quod est in Sabinis perveniunt, in quo vir
vitae venerabilis Thomas Pater praeerat: de quo a
pluribus audivi, quia olim in partibus Orientis constitutus,
sicut ipse narravit, tandiu ad Redemptoris
sepulcrum orationi vacavit, quoadusque impetraret
quod precibus postulabat. Denique, ut asserunt,
nocte quadam precibus fatigato, soporeque depresso
astitit ei quidam gestans in manu mirae pulchritudinis
panem, cui et dixit: Accipe hunc panem, et abscede;
scito autem te minus ex eodem nunquam
habiturum. Tantae etenim deinceps, ut aiunt qui eum
viderant, compunctionis vir fuit, ut pene de Deo
sine lacrymis nil posset loqui. Is dum praefatos Dei

famulos hospitio suscepisset, ut monachorum ac bonorum
moris est Christianorum, cum fratribus, ut
ei solitum fuit, secundum Domini praeceptum eorum
pedes abluere pergit. Ii autem qui advenerant, delicata
ac candida membra vilibus ac sordidis vestimentis
tegebant, elegantem ac compositum vultus
aspectum praetendebant. Quamobrem nec eorum
secretum abscondi potuit oculis viri Dei.
6.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.