PL 9, col. 919
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae
tribus societas per David ex conjugio inita, jam
a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere. Atque
ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda
proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per
Natham ex tribu Levi genus edocet [(Luc. III, 24)] ;
suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, 669
qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in
carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt.
Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur,
nihil refert: eadem enim est totius tribus
atque una cognatio. Exemplum autem etiam Matthaeus
et Lucas dederunt, patres invicem appellantes,
non tam genere quam gente: quia ab uno tribus
coepta, sub unius successionis et originis familia
continetur. Cum enim filius David atque Abrahae
esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber
generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae [(Matth. I, 1)]
:
non differt quis in originis numero
atque ordine collocetur, dummodo universorum
familia coepta esse intelligatur ab uno. Ita cum
ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus
esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta
quoque docetur et Maria. Haec enim in lege ratio
servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps
fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem