PL 9, col. 920

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam
ejus qui mortuus esset 670 referret [(Deut. XXV,
5)] : maneretque ita in primogenitis successionis
ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut
nomine haberentur, aut genere.
2.
Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim
ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens
illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem,
generationis istius ordinem nec numero sibi
nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur.
Non enim levis causa est, ut aliud in narratione
sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in
summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab
Abraham usque ad David quatuordecim generationes
enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem

Babylonis generationes quatuordecim,
cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur.
Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium
est. Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam
Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam,
Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam [(IV Reg.
VIII, 25)] . Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur,
cum quartus ab eo sit. Hoc ita ( supple, factum
est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit,
ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam,
non nisi quarta generatione in throno regni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.