PL 9, col. 928

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

CAPUT III. De tentatore diabolo, et de jejunio Jesu quadraginta diebus, de Petro et Andraea piscatoribus.
1.
Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut
tentaretur a diabolo [(Matth. IV, 1)]
, et reliqua. Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium,
et post jejunium fames, et satanae tentatio,
et responsio Domini, magni coelestisque consilii
effectibus plena 677 sunt. Nam quod in desertum
ductus est, significatur libertas Spiritus sancti,
hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis
tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi
datam tentator habuisset. Erat igitur in diabolo de
metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur
enim quadraginta dierum jejunio. Sciebat

totidem diebus aquas abyssi effusas [(Gen. VII, 17)] ,
exploratam repromissionis terram, Moysi legem a
Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in
eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum
fuisse expletum. Igitur istius temporis metu,
in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit
temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem
fallendo traduxerat. Sed ita dignum nequitia ejus et
scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus
gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia
homini invidisset, ante tentationem Deum in homine
intelligere non posset. Tentatur igitur statim
post baptismum Dominus, tentatione sua indicans
in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta
grassari: quia victoria ei est magis exoptata de

sanctis.
2.
Fames Christi qualis.-- Non cibum etiam hominum
esuriit, sed salutem: nam post quadraginta
dies, non in quadraginta diebus esuriit [(Matth. IV, 2)] ,
Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus.
Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit
operatio: sed virtus illa, quadraginta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.