PL 9, col. 929

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit.
Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne
vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset,
nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis
recognovisset. Quam utique in eo sentiens
ita orsus est: Si filius Dei es [(Matth. IV. 3)]
. Anceps
sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret,
quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat.
Qua rerum ratione indicat, post quadraginta
dierum conversationem, quibus post passionem in
saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae
salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo
patri munus, hominem quem assumpserat reportavit.
3.
Quid diabolus Christi deitatem explorare, vel

patientiam tentet frangere. Christus Deus et homo. --Contuendum itaque nunc illud est, quibus tandem
interrogationibus usus sit. Ait: Si 678 filius Dei
es, dic ut lapides isti panes fiant. Fallax diabolus, et
ad traducendum artifex callidissimus, posse omnia
Christum sciebat, et esuritionem in homine ex ipso
jejunii tempore sentiebat, ignarus quidnam esuriretur.
Eam ergo in tentando conditionem operis
proposuit, per quam et in Deo, ex demutatione lapidum
in panes, virtutem potestatis agnosceret; et
in homine, oblectamento cibi, patientiam esuritionis
illuderet. Sed Dominus non panem potius,
quam salutem hominum esuriens, ait: Non in pane
solo vivit homo [(Ibid. 4)]
: quia ipse non solum
homo, sed et Deus, licet usque in tentationis diem

cibo hominis abstineret, Dei tamen Spiritu alebatur:
ostendens non in pane hoc solitario, sed in Verbo
Dei alimoniam aeternitatis esse sperandam.
4.
Diabolus silet quae contra se: jactantia cavenda. --Sequens etiam interrogatio talis est, cum eum in
summum templi sustulisset: Si filius Dei es, mitte
te deorsum, et reliqua [(Ibid. 6)] . Laborat tentatione
Dominum de excelsis ad inferiora deducere: et
positum in templi summo, id est, super leges et
prophetas eminentem, in humilibus continere. Sciebat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.