PL 9, col. 940
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
voluntatem pacis indixit, verum etiam reatum coactae
in adulterium uxoris imposuit, si alii ex discessionis
necessitate nubenda sit: nullam aliam causam
desinendi a conjugio praescribens, quam quae virum
prostitutae uxoris societate pollueret.
23.
Jurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata. -- Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non
perjurabis, etc. [(Ib. 33)] . Lex poenam posuerat perjurio,
ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio
contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem
de Deo suo mentionem haberet familiaritate
jurandi. Fides vero sacramenti consuetudinem
removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens,
abjecto fallendi 687 affectu, simplicitatem loquendi
audiendique praescribens; ut quod erat esset, non
esset vero quod non erat: quia inter est et non,
patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne
de malo est [(Ibid. 37)]
. Quod enim est, suum est ut
semper sit: quod vero non est, naturae est ut non
sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione
opus non est, cum quibus semper quod est,
est: quod non, non: et per haec eorum et opus et
sermo omnis in vero est.
24.
Judaeorum superstitio damnatur. -- Neque per coelum jurabis, quia sedes Dei est, et reliqua [(Ibid. 34)] . Non solum nos reddere Deo sacramenta non patitur,
quia omnis Dei veritas dicti factique nostri simplicitate
retinenda est: sed superstitionem contumaciae
veteris condemnat. His enim elementorum nominibus
Judaeis erat religio jurare, et coeli, et terrae, et
Jerusalem, sed et capitis sui, quibus in contumeliam
Dei sacramento venerationem deferebant. Quid