PL 9, col. 941
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
enim momenti erat jurare per coelum Dei sedem,
jurare per terram scabellum pedum ejus, jurare
per Jerusalem urbem brevi ob insolentiam et peccata
inhabitantium destruendam: cum praesertim
in praeformationem Ecclesiae, id est, corporis Christi,
quae magni regis est civitas, esset constituta? Per
caput autem jurare cur vellent? Numquid vel capilli
unius mutandi facultas esse poterat juranti, cum
omnibus colorem natura a Deo profecta suggereret?
Atque ita haec sacramentorum pignora plena apud
eos piaculi fuisse demonstrat: cum ignorato aut neglecto
opifice suo, religionem operibus impertirentur.
25.
Ulciscendi libido coercetur. -- Audistis, quia
dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et
reliqua [(Ibid. 38)] . Extensam fidei nostrae in aeternum
spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa
dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri.
Lex infidelem Israel intra metum metu continebat,
et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine
coercebat. Fides autem nullius tam gravem dolorem
esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae
sibi quisquam vindex sit contumeliae: 688 quia in
judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis,
et poena severior injuriosis. Atque ita non
solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt,
verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem.
Nam accepta alapa maxillam alteram
jubemur offerre [(Ibid. 39)] , et mille passus onus vehentes,
progredi in spatium passuum duum millium,
injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso
virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae
et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente.
26.
Litium causae amputantur. Munificentia jubetur.
Gratiae Dei grutuita sit dispensatio. --Non solum autem
judicii humani refugienda esse arbitria praecipit,
verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut
tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus
et pallium [(Ibid. 40)] : et per spem bonorum futurorum
saecularem supellectilem contemnentes, inanem
gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae
arguamus. Omnibus etiam dari quae poposcerint
jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum
non referre; ut his, quibus indigent, per nostram
munificentiam expleantur, et eorum vel sitim
potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto
arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus,
digni reperiamur; cum obtinendi meritum
indulgendi consuetudo conciliet. In officio quoque
dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos