PL 9, col. 942

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio
gratuita, et mutuari volentibus non negemus
quod mutuamur a Deo, semper sine habendi
damno impertiendi ministerio functuri.
27.
Inimicorum dilectio. -- Audistis quia dictum
est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum,
et reliqua [(Ibid. 43)] . Conclusit omnia bonitate perfecta.
Amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum
licentiam odii dabat. Diligi vero inimicos fides
praecipit, et petulantes humanarum mentium motus,
publicae charitatis frangit affectu [(Ibid. 44)] ; non solum
iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem
mitigans injuriosi: quia gentium sit amantes amare,
et commune sit diligere diligentes. Vocat igitur nos
in Dei ut haereditatem, ita et imitationem: bonis et

injustis, Christi sui adventu, in baptismi et Spiritus
sacramentis et solem tribuentis et pluviam [(Ibid. 45)] .
Ita nos ad perfectam vitam, per hanc publicae
bonitatis concordiam, quia nobis in coelo pater
sit perfectus imitandus, instituit.
28.
Jactantia fugienda. -- Attendite, justitiam vestram
ne faciatis coram hominibus, etc. [(Matth. VI, 1)] .
Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos
tantum esse in spem futuri jubet, neque sectari
vel hominum 689 favorem ostentatione bonitatis,
vel jactantiam religionis orationis publicae copia, sed
intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum:
quia humanae laudis consectatio eam tantum,
quam ab hominibus expetit, mercedem sit receptura;
caeterum promerendi Dei exspectatio, praemium

sit longae patientiae consecutura. Sinistra quoque
manus ut ignoret opus dexterae [( subaud. jubet)] [(Ibid. 3)] .
Sed numquid istud natura corporis sinit?
aut intelligentiae sensum manuum ministeria sortiuntur?
Verum [( subaud. hoc vult)] ut in Dei scientia
opera nostra consistant: cum sub nuncupatione
membrorum, in his quae geramus, eorum quae nostra
sunt atque nobiscum sunt conscientia arceatur
CAPUT V. De oratione et jejunio, de thesauro in coelo, de lucerna corporis, de duobus dominis, de cibo et vestitu, de volatilibus et liliis agri et foeno, de sollicitudine diei, de festuca et trabe in oculo.
1.
Orationis locus, cor. --Clauso quoque cubiculi

ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere
edocemur [(Matth. VI, 6)] : et sanctorum oratio
inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris
ac bestiae ventre suscepta est [(Jonae II, 2)] . Ergo non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.