PL 9, col. 943

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi,
et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non
multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum
verbis opus omne praecellat. De orationis
autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus
vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et
Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed
consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus
auctoritatem.
2.
Jejunantis sit conscientia pura, et bona opera. -- Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes:
exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus
jejunantes, etc. [(Ibid. 16 et 17)] . Jejuniorum profectum
docet extra jactantiam confecti corporis esse
oportere, neque de injuriae ostentatione favorem

gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae
operationis decore ponendum. Oleum enim fructum
misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo
est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est,
vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia
omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne
quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit
in occursu: atque ita nos 690 in splendorem
bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis
operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent.
Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam
unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti.
3.
Ubi cor hic, ibi post hanc vitam erit. -- Nolite thesaurizare
vobis thesauros in terra, et reliqua [(Ibid. 19)] .

Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine,
omnem placendi Deo curam sumi oportere
demonstrat: quia humanam laudem vel corporum
vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et
hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus,
aut furto. Caeterum laus coelestis aeterna est,
nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine
invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri
utram sit secutum habituro, et intelligentiae
nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut
cum Deo sempiterno.
4.
Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa
ratione animorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.