PL 9, col. 944
Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne
-- Lucerna corporis tui est oculus
tuus [(Ibid. 22)]
. Continens sensus est. De oculi enim
luminis officio lumen cordis expressit. Quod si
simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis
corpori tribuet, et splendorem originis suae
corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis,
et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura
corporis subjacebit. Et si lumen, quod in nobis est,
tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras
esse tenebrarum [(Ibid. 23)] ? quia jam periculose
soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo
dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere,
si etiam cupiditatibus adjuventur animorum:
ex eoque fieri praeter naturam suam corpora
nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum
sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus,
lumine suo necesse est et corpus illuminet.
5.
Deo et saeculo serviri nequit. -- Nemo potest duobus
dominis servire, etc. [(Ibid. 24)] . Duum dominorum
infidele servitium est, nec par ejusdem potest
esse ad saeculum atque ad Deum cura. In alterum
enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia
idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati,
nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae
saeculi hujus possint apti esse jactantiae.
6.
Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus. -- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid
manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne
anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est
quam vestimentum [(Ibid. 25)]
? Contemptum saeculi,
et fiduciam futurorum toto superiore 691 sermone
praeceperat. Nam cum ad injuriam pronos jubet esse,
et ad damnum voluntarios, et ad ultionem negligentes,
et ad diligendum promiscuos, et ad humanam
gloriam incuriosos; confirmari nos in spem bonorum
aeternorum laborat. Plures enim et amor praesentium,
et desperatio futurorum incertos facit: et
aut illecebris capit, aut infidelitate confundit: Ergo
regnum coelorum, quod prophetae nuntiaverunt,
Joannes praedicavit, Dominus noster in se esse positum